Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Ineuntis anni primordia agentes, plurimae Nobis redditae sunt literae, gra­tulationum nuntiae atque observantiae et in Archipraesulem amoris testes. Quae qui­dem humanitatis aeque ac filialis devotionis studia eo acceptiora et gratiora accidere, quod, uti nulli dubitamus, ex sincero corde profecta sint. Omnes igitur sive Venera­biles Fratres sive Charissimos Filios, qui gratulationum auctores erant, faustitatis omi­nibus ac paternae caritatis studio prosequentes, enixis a coelesti Patre luminum pre­cibus postulamus, ut Vos in illuminatione vultus sui adversus potestates tenebrarum harum benigne servet atque in fideli perfunctione ministerii, invicta sua ope et vir­tute sustentet. In fundendis autem coram Deo precibus ipsi quoque Venerabiles Fratres! contendentes aemulamini, ut paria temporum difficultatibus concilietis Archipraesuli auxilia, divinae sapientiae lumina, firmioresque semper vires, quibus quantopere in­digeamus, nos ipsi in imbecillitate sentimus vel maxime. Liceat denique Venerabiles Fratres! nonnulla paternae etiam exhortationis addere verba, quibus vos in Domino obsecramus ut ad leniendam animi aegritudinem, ex tot praesentium rerum acerbitatibus conceptam, studio in dies alacriore incumbatis ad partes integre religioseque explendas praenobilis ministerii, quod cuique vestrum in singulis curiis demandatum est. Quod ut iuxta vota fiat, necesse est plane instructos esse solidae scientiae praesidiis, simulque virtutibus clarescere, nam si harum expertes fueritis, inanem aut paene sterilem dabitis operam sacerdotalibus muniis obeundis. Tempus porro ipsum quod monet, pericula perpendite, quae ex pravis do­ctrinis invalescentibus imminent fideli populo et universae societati, nam adversus haec mala, non tam serpentia, quam grassantia, unicum ac certum salutis praesidium est in ecclesia eiusque administris. Renovatis igitur in novi anni limine viribus, collatisque uti decet studiis et laboribus, pergite fideles vestros verbo et bonorum operum exemplo docere, pericli­tantes contra gliscentes errores praemunire, lapsos erigere et nutantes continuare, ut ita pax fiat in virtute Dei, et abundantia in turribus, seu cunctorum ad divinae legis normam componantur mores. Interim Venerabiles Fratres! sacratissimo Cordi Jesu vos fidelesque vestros dovoveo et magna voluntate ominor, ut cunctos Salvator noster Christus divitiis gra­tiae suae repleat cumulate. ' Nr. 156. Vota Cardi­nalis Archi- praesulis. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom