Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

Clementissima Regis Apostoliéi resolutione Graeffel Joannes E. M. S. cano­nicus magister nominatus est archidiaconus Barsensis, et vacans stallum canonici ma­gistri collatum est Kittenberger Stephano vice-archidiacono et parocho ecclesiae Nemcsény. Halmos Ignatius ins. collég, eccl. Tyrnavien. canonicus et parochus eccl. S. Nicolai in Nagyszombat, nominatus est abbas tit. B. M. V. de Tiinnye. Puchovszky Stephanus parochus ecclesiae s. Elisabeth in Vágkirályfa, pectoris carcinomate laborans in nosocomio Posoniensi operationi semet subiecit me­dicae, quae tamen secundum neutiquam habuit exitum, siquidem accelerata ex inci­sione chirurgica morte, die 9 currentis ibidem, procul a suis fidelibus, quorum pastor semper erat fidelis, supremum diem obiit, anno aetatis 46, sacerdotii 21. Deprecemur misericordiarum Patrem, omnium conditorem et redemptorem, ut animam denati fratris, in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeat esse consortem. Pro beneficiis parochialibus in Dunamocs, Nemcsény et Vágkirályfa, rite pastore providendis, praesentium serie concursus publicatur usque 15. Aprilis a. c. duraturus. Strigonii, 27. Februarii 1899. Nr. 1257. Gradualis promotio in E. M. S. capitulo. Nr. 1099. Obitus Pu­chovszky Stephani cu­rionis eccle­siae Vág­királyfa. Nr. 1313. Concursus pro parochiis Dunamocs, Nemcsény et Vágkirályfa. Claudius Card., AEppus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom