Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

29 dentiae hac speciali facultate in casu necessitatis pro populi bono uti; si vero eius- modi facultate ipse non sit instructus, eam impetrare poterit. Atque ite respondit ac declaravit. Die 8 Martii 1879. Ita reperitur in Actis et Regestis Sacrorum Rituum Congregationis. Die 23. Januari 1899. L. f S. DIOMEDES PANICI S. R. C. Secretarirus. DURIUM. Proposito dubio: An in cantu Praefationis et Orationis Dominicalis quoties Missae decantantur, organa pulsari queant? Sacra Rituum Congregatio, referente sub­scripto Secretario, et audito voto Commissionis Liturgicae, respondendum censuit: Obstat Caeremoniale Episcoporum lib. I. cap. 28. n. 9. quod servandum est. Atque ita rescripsit. Die 27 Januarii 1899. C. Card. MAZZELLA S. R. C. Praei. L. f S. Diomedes Panici Seci'etarius. Beatissime Pater. Sacerdos N. N. ad Sanctitatis Vestrae pedes provolutus, sequentium dubiorum solutionem humiliter efflagitat: I. Utrum decretum S. R. et U. Inquisitionis datum sub die 23. Junii 1886. intelligendum sit tantum de iis, qui corporaliter S. Sedem adire nequeunt; vel etiam de iis, qni ne per litteras quidem per se, neque per confessarium, ad S. Sedem recurrere valent? II. Et quatenus decretum praedictum extendi debeat etiam ad eos, qui ne per litteras quidem ad S. Sedem recurrere valent, quomodo se gerere debeat Confessarius ? Et Deus etc. Feri a IV. die 9. Novembris 1898. In Congregatione Generali coram EE.-mis ac RR.-mis DD. Cardinalibus in rebns fidei et morum Inquisitoribus Generalibus habita, propositis suprascriptis dubiis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, EE. ac RR. Patres respondendum mandarunt Ad I. et II. Quando neque confessarius neque poenitens epistolam ad S. Poenitentiariam mittere possunt, et durum sit poenitenti adire alium con­fessarium. in hoc casu liceat confessario poenitentem absolvere etiam a casi­bus S. Sedi reservatis absque onere mittendi epistolam, facto verbo cum SS.-mo. Sequenti vero sabbato die 12. eiusdem mensis et anni, in audientia a SS. D. N. Leone Div. Prov. Pp. XIII. R. P. D. Adsessori imperita, SS.-mus D. N. resolu­tionem EE. ac RR. Patrum adprobavit et confirmavit. I. Can. MANCINI S. R. et U. Inquis. Not. Nr. 1203. I Praefatio non est pulsu ■ organi comi­tanda. Nr. 1281. Resolutio quoad absolu­tionem a ca­sibus Ro­mano Ponti­fici reservatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom