Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

28 NIVERNEN. Rmus D. Stephanus Antonius Lelong Episcopus Nivernen. quae sequuntur Sacrae Rituum Congregationi exposuit, opportunam declarationem seu resolutionem humillime expostulans, videlicet: I. Potestne Episcopus iure ordinario concedere licentiam etiam plures Missas qualibet die celebrandi l-o in Capellis seu Oratoriis publicis piarum Communitatum, etiam earum quae clausuram non habent; 2-o in Capellis seu Oratoriis piarum Com­munitatum, quae licet non habeant ingressum in via publica, inserviunt tamen quo­tidianis exercitiis totius Communitatis; 3-o in Capellis seu Oratoriis ad personas qui­dem privatas pertinentibus, sed quae sunt publica vel semipublica in eo sensu, quod habeant ingressum in via publica vel prope viam publicam ut semper cuilibet volenti intrare permittatur? II. Potestne Episcopus alia Oratoria praeter Capellam seu principale Orato­rium erigere in piis Communitatibus sive ob numerum Sacerdotum ibi degentium ut ab omnibus Missa dici possit, sive in gratiam infirmorum qui nequeunt adire Capellam seu Oratorium principale? III. Potestne Episcopus iure proprio concedere facultatem asservandi Ssmmum Sacramentum l-o in Ecclesiis seu Capellis publicis quae tamen titulo parochiali non gaudent etsi utilitatibus Paroeciae inserviant; 2-o in Capellis piarum Communitatum publicis, id est quarum porta pateat in via publica vel in area cum via publica com­municante, et quae habitantibus omnibus aperiuntur; 3-o in Capellis seu Oratoriis interioribus piarum Communitatum, quando non habent Capellam seu Oratorium pub­licum in sensu exposito ut evenit ex. gr. in Seminariis? IV. Potestne Episcopus iure proprio licentiam concedere uni Sacerdoti se­cundam Missam diebus Dominicis aut festivis de praecepto celebrandi l-o in Oratoriis seu Capellis quae a S. Sede vel vi Indulti ab ea consessi fuerunt approbata, quando propter distantiam a parochiali Ecclesia ista secunda Missa proficere potest voto Pa- rochianorum qui aliter Missam non audirent vel saltem difficillime; 2-o in duabus Ecclesiis in eadem Parochia existentibus quando pro utraque deservienda unicus adest Sacerdos, et tamen non sine detrimento religionis Missa in una tantum celebraretur; 3-0 in eadem Ecclesia quando aliter pars sat notabilis Parochianorum Missam non audiret; -f-o quando valde utilis est, sin autem necessaria ista secunda Missa ut com­municari a Fidelibus cum maiori facilitate et aedificatione frequentius possit? Sacra itaque Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, hisce pos­tulatis sic respondit: Ad I. Episcopus utatur iure suo in omnibus casibus expositis. Ad II. Si porro ex piarum Communitatum conditione necessaria sit erectio alterius Oratorii, pro eius erectione facultas erit a Sancta Sede obtinenda. Ad III. Implorandum est indultum a Sancta Sede quoad omnia postulata. Ad IV. Posito quod Episcopus iam facultatem obtinuerit a S. Sede concedere Sacerdotibus suae Dioecesis indultum bis in die festo Sacrum litandi, erit suae pru-

Next

/
Oldalképek
Tartalom