Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
24 Nr. 920. Dispensatio quoad absti- nantiam die- bus ieiu- niorum. Nr. 919. Concursus pro parochiis Hont-Besse- nyőd et Rimócz. Nr. 915. Obitus Miko- vényi Mau- ritii, Canonici Posoniensis. Nr. 999. Concursus pro beneficiis parochialibus Bath et Imely. Nr. 957. Anima defuncti Viszo- laszky Aloysii piis suffragiis commendatur. Nr. 570. Mutationes in statu personali Cleri. Quas annis iam superioribus circa observantiam ieiunii ac respective abstinentiae statueram normas tribueramque relaxationes, eas hac quoque vice anno quippe labente valituras decernens; praesentium serie exigentiis aevi nostri et pauperiei plebis occursurus, facultatem facio singulis curiarum parochis, quatemus iis, quae in Circularibus a. 1894. pag. 6. — a. 1896. pag. 10. necnon a. 1897. pag. 16. item in Directorio archidioecesano a. c. pag. 16. publicata sunt, prius attente regustatis, curiatos quisque fideles suos a lege abstinentiae dispensare possint ac valeant ad mentem. Mens autem est, ut parochi dispensationem, de qua agitur, ex ambone Dominica Quinquagesimae publicantes, doceant fideles relaxationem fieri ex benignitate S. Sedis Apostolicae, nec per eam sive ieiunii sive abstinentiae legem esse abrogatam, quam proinde si maluerint, pleno rigore vigentem servare poterunt et possunt. Dispensatio caeterum omnibus faveat, in ambitu curiae commorantibus, etiam ecclesiasticis et regularibus, (dummodo non obstent Statuta Ordinis aut Congregationis propria), si nempe ea uti voluerint. Hortandi interim fideles venient, ut hanc benignae Matris Ecclesiae indulgentiam, compensare ac velut redimere studeant aliis piis operibus ac praesertim eleemosynarum largitionibus in pauperum levamen erogandis. Zlattnyászky Ernestus ecclesiae Hont-Bessenyöd curio, quod consecutus beneficium parochiale in Rimócz, quin occupasset, sponte resignavit. Praesentibus igitur pro utroque beneficio, illo nempe in Hont-Bessenyöd et Rimócz rite complendo, concurcus denuo publicatur finem usque currentis mensis duraturus. Calendis Februarii e vivis sublatus est post diuturnam invalitudinem Miko- vényi Mauritius, eccl. collég, ad s. Martinum Ep. Posonien. canonicus, anno aetatis 72, sacerdotii 49. Det indulgentiarum Dominus animae fratris refrigerii sedem, quietis beatitudinem et huminis claritatem. Ut rumque beneficium parochiale, quippe illud in Báth et Imely per resig- nationem vacans redditum est; pro quibus rite complendis concursus publicatur usque 10 mensis Martii a. c. valiturus. Viszolajszky Aloysius em. parochus eccl. Bessenyö, instituti s. Adalberti senior die 4. curr. postquam Sacramenta moribundorum suscepisset, ad aeternitatem evocatus est, anno aetatis 88, et presbyteratus 65, cuius animam piis ad aram suffragiis commendo. Báthy Ladislaus parochus ecclesiae Léva, clementissima Regis Apostoliéi resolutione, nominatus est praepositus tit. S. Huberti de Garab. Purt Joannes studiorum in centrali seminario praefectus honores obtinuit cubicularii S. D. Leonis PP. XIII. Glattfelder Julius nominatus est praefectus studiorum iunior in centrali seminario.