Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

'21 quippe et proxime ineunti saeculo, totique humano generi, laboriosa aegritudine fesso ac aerumnis undique cincto, fausta quaeque et optima ominari, ut scilicet Christi vita, in omnibus qui Christiano nomine gloriantur, manifestetur. Eo siquidem fine ex ipsius Christi sententia, Eucharistia instituta est, ut fideles propter ipsum vivant,1 utque inter „eius membra numerentur, cuius Corpori et Sanguini communicant.“2 Quo vero id hac in re sequatur, quod valde ex voluntate optamus et omi­namur, bonaque initia similes exitus habeant, adiutricem opem adhibete etiam piarum confraternitatum, quibus ab Eucharisticis fastis nomen datum est, praesertim vero illius, a Perpetua Adoratione nuncupatae, quae decem abhinc lustris in ditione Bel­gica, quippe Bruxellis orta, exindeque profecta totum fere peragravit iam orbem ter­rarum ac in omnes propemodum nationes diffusa effectrix est, ut latens in ss. Sacra­mento Jesus Eucharisticus, solemni perpetuaque adoratione ab oriente usque ad occi­dentem cunctis diebus sine intermissione impensius colatur: spiritus gratiae et precum latius diffundatur, studia divinae Eucharistiae, cuius frequentior fit visitatio et receptio, magis usque crescere et fervescere incipiant. Hanc proinde sodalitatem, salutares in animis fidelium fructus producentem vehementer commendantes, nulli dubitamus quin in ea propaganda par nostrae com­mendationi et exspectationi vestra pietas actionum respondebit. Ea autem in cogitatione versantes, non satis laudibus honestare possumus pium nonnullorum religionis fervore praestantium virorum matronarumque studium, qui nuper in coetum coeuntes id sibi fecerunt propositi, ut in mitioris saeculi auspi­cium novum strueretur in metropoli regni templum, de perpetua adoratione nuncu­pandum et piae Elisabeth Reginae nostrae simul memoriae dicandum. Si quid igitur boni, si quid eximii in limine morientis moxque resurgentis saeculi' praestare decet, efficite quaeso Venerabiles Fratres, ut fideles, per vos excitati, rem hanc sua molitione sat arduam, nobilitate tamen praeclaram succollent, obulosque hunc in finem suos dependere satagant, amplissimo monimento consecrantes aeque pietatis suae atque religionis memoriam. Interim Venerabiles Fratres! quum finem iam imponere scriptioni urgeat ratio, sublatis in coelum oculis Deum enixe rogamus, ut tanti Sacramenti pietatis reli­gionem in dies magis augere, iliumque velit in penetralibus nostris accendere divinum ignem, quem Jesus in terram mittere venit, quique incalescens unice potens est fide­lium animos coelesti robore firmare, virtutibus imbuere atque efficere ut iusti iusti- ficentur adhuc et in finem usque perseverent; peccatores convertantur; tepidi exar­descant ; inimici conterantur et reconcilienter ; mala omnia fugiant; bona cuncta etiam in patriam nostram procedant, sicque omnes, quos idem genus et patriae amor coniun- ctos tenet, inveniamur „in fide stabiles, in opere efficaces“,3 et quod omnium caput est: „pietate concordes,“4 1 Joan. 6. 58. — 2 Postcomm. Sabb. post Dom. III. Quadrag. — 3 Or. sup. pop. fer. IV. hebd. II. Quadrag. — 4 Postcomm. Sabb. s.

Next

/
Oldalképek
Tartalom