Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIV.

180 a quibusdam ac maledice notatus est, eum Nos viris prudentibus excutiendum tradidimus. Testari autem libet, nihil occurrisse in illo, quod ad rem quidem spectat, quod justam reprehensionem postulet. — Quocirca, eo studio quo polles, egregie de religione ac patria mereri pergito. Sit vero auspex divinorum munerum Nostraeque benevolentiae testis Apostolica benedictio, quam tibi amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXII. Augusti anno MDCCCXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo secundo. LEO PP. XIII. Dilecto Filio Nostro Cyriaco, Tituli S. Petri in Monte Aureo, S. R. E. Pres­bytero Card. Sancha, Archiepiscopo Toletano. Rme Domine, Nr. 6070. Epistola S. R. C. de hominibus S. S. Cordi devovendis. Quam encyclisis Litteris „Annum Sacrum“ datis die 25 mensis Maii huius anni „de hominibus Sacratissimo Cordi Iesu devovendis“ Ssmus Dominus Noster Leo PP. XIII spem expressit atque fiduciam, fore ut maxima inde bona, nedum in singulos, verum etiam in universam Christianam Familiam derivarent; eam singularis quidam Christiani populi consensus ac prompta voluntas confirmavit atque auxit. Nam simul ut supremi Pastoris audita vox est compellantis orbem ut divinam caritatis Victimam sibi demereret totumque se Illi manciparet, statim populus romanus imprimis, exinde vero non Italia solum, sed omnis Europa dissitaeque quamplures regiones visae sunt quasi mutuo certare, ut Summi Pontificis votis ac voluntati sese morigeras exhiberent. Quae omnia quanto gaudio cumularint Sanctissimum Patrem satis quidem significavi litteris diei 21 mensis Iulii huius anni, quibus Ipsius Pontificis nutu ac nomine Tibi et singulis e tuo Clero magnopere gratulabar, agebainque gratias. Nunc vero allatum est, memoratas encyclicas Litteras ad remotiores regiones quasdam serius pervenisse, quam definitum rei peragendae tempus postularet. Quam- obrem Sanctitati Suae supplices preces oblatae sunt, ut harum etiam pio desiderio satisfieret, facta ipsis potestate sese devovendi Sacratissimo Cordi Iesu, iisdem condi­tionibus, ac si cum ceteris legitimo tempore solemne hoc religionis testimonium edidissent. Cui petitioni Beatissimus Pater benigne annuens, quin etiam largius indul­gens, concessit ut non modo fideles, ad quos encyclicae Litterae tardius pervenerunt, sed omnes qui consecrationis iteraverint formam die solemni Sanctissimo Cordi Iesu sacra proximi anni, vel dominica proxime sequenti, ac cetera praescripta servaverint, de privilegio prorsus singulari iisdem fruantur indulgentiis, quae in memoratis Apostolicis Litteris expressae sunt. Ex his facile intelligi potest, quam curae sit Summo Pontifici haec forma pietatis atque omnium quotquot in orbe sunt dedicatio Sacratissimo Cordi Iesu. Con­fidit enim Beatissimus Pater, sicut edixit, tum denique fore ut sanentur tot vulnera inflicta hominum societati, ut ius omne ad pristinae auctoritatis exemplum revirescat, ut restituantur ornamenta pacis, quum „omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris Spem certam foveo, singulos Antistites de studio atque industria, cuius tam praeclarum specimen huc usque ediderunt, nihil cessuros in posterum ut quamplurimi

Next

/
Oldalképek
Tartalom