Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIII.
178 P. Medien Wolfgangus, P. Mix a Arsenius, P. Király Laurentius Ordinis Fratrum Minorum presbyteri. Similem denique iurisdicundi potestatem in exedra piaculari exercendam, deferimus omnibus et singulis nostrae archidioeceseos sacerdotibus saecularibus et regularibus, ad utriusque sexus fidelium confessiones excipiendas adprobatis quoad poe- nitentes, Jubilaei indulgentias sincere et serio consequi cupientes, sub IV, 2—3 recensitos, quos durante anno sanctiori ad effectum dumtaxat indulgentias praesentis Jubilaei lucrandi, absolvere poterunt in foro conscientiae tantum ab omnibus peccatis, quantumcunque gravibus et enormibus, necnon censuris licet Apostolicae Sedi reservatis, dummodo tamen huiusmodi censurae non sint publicae. Omnia insuper et singula vota simplicia, exceptis castitatis et religionis commutare in alia pia opera poterunt. Noverint tamen sibi abstinendum ab eorum commutatione votorum in quibus agitur de praeiudicio tertii. His tamen amplissimis facultatibus cum iis tantum poenitentibus uti fas esse sciant, qui indulgentiarum Jubilaei consequendarum ergo, ad confessionem apud ipsos peragendam accedunt. Neque item his uti poterunt cum iis poenitentibus, qui anni huius sancti Jubilaeum semel iam lucrati fuissent. Advertant insuper, has facultates non posse a se exerceri extra actum sacra- mentalis confessionis, et nulli penitus confessario dari in praesenti anno sancto facultatem absolvendi complicem in quolibet inhonesto contra sextum praeceptum peccato. Habetis iam Venerabiles Fratres! quaecunque ratione sanctioris anni vobis dicere, exponere, inculcare et mandare necessarium iudicavimus, illius exemplum imitati Patrisfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Quod superest hortamur, ut has nostras literas pariter atque constitutiones apostolicas, de praesenti anno Jubilaei tractantes itidem legatis, regustetis, ruminetis atque attente consideretis, ut ita magis in dies glorificetur Deus, et regnum eius in hominum animis latius propagetur. In explendis autem sacri ministerii partibus hoc prae primis tempore sacro illius sine intermissione memores sitis, cuius vices geritis, boni Pastoris, qui non venit quaerere iustos, sed peccatores: qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, quique amore hominum incensus victima charitatis et peccatorum factus est. Fideles itaque ad Sacramenti Poenitentiae lavacrum accurrentes, omni genere humanitatis excipite, patienter audite, munifica liberalite instruite, paternis hortationibus monete; amplissimas autem, quibus ex profusa S. Sedis Apostolicae liberalitate in praesenti instructi estis, facultates, in poenitentium salutem, in aedificationem corporis Christi, non in destructionem adhibere satagite, ut amplissimam condam accipiatis mércédéin, quam Princeps Pastorum, Dominus ac Redemptor noster omnibus, qui sibi bene ministraverint, retributurum spopondit. Interim omnis boni auspicem habete archipraesuleam benedictionem, quam Vobis Venerabiles Fratres! singulis et universis, effusa charitate impertimur. Budapestini, Dominica Gaudete, III. Adventus, 17 Decembris 1899. Claudius Card., AEppus.