Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

176 3. 3. Infirmis sive lecto sint affixi et morbo oppressi aegre decumbant, sive tantum infirmitate virium et valetudinis laborent, nec grabato indigeant, sive tandem reconvalescentes sint atque ambulantes, difficillimum pariter esset pietatis opera prae­scribere atque in genere designare, siquidem in iis statuendis ratio cumprimis habenda est corporis individuae habitudinis, morbi qualitatis, aetatis, sexus et conditionis infirmi, pariter atque circumstantiarum et adiunctorum, quae omnia propriis oculis intueri ac intelligere debent ipsi confessarii, ut omnibus mature ponderatis, eadem pia opera pro personarum conditione et qualitate designare valeant. Dum igitur id muneris arbitrio singulorum confessariorum remittimus, plurimumque pastorali eorum fervori et prudentiae confidimus, nulli profecto dubitamus, eos hac facidtate amplissima sibi tributa nequa­quam abusuros, sed in salutem magis animarum fruituros. Senes iam quod attinet utriusque sexus, septuagesimum annum superatos, in his pariter ad trutinam revocanda ea omnia erunt, quae superius commemoravimus; illis tamen, bene secus valentibus, atque praeter senectutem nulla corporis infirmitate laborantibus iniungi poterunt opera pietatis praestanda, quae etiam in provecta aetate, absque gravi incommodo explere poterunt, dummodo velint; puta: visitationem unam aut plures templi parochialis, sacelli alicuius aut insignioris ecclesiae, non longe dis­tantis, eleemosynam largius tribuendam, preces iteratim fundendas. Hos iam Venerabiles Fratres! superius recensitos omnes, anno adventante sancto, invitate ad nuptias, nolentes autem intrare compellite, ut ad coelestium gratia­rum aquas ex fonte thesaurorum Ecclesiae, anno Jubilaei latius reserato hauriendas veniant, propriaeque saluti sempiternae providere maturent. Caeteri autem Christifideles, qui anno Jubilaei sancto durante, indulgentias in genere (exceptis paucis excipiendis) lucrari possunt fere nullas, celebrent tamen in spiritu contrito et humiliato postremum saeculi annum, sanctiorem appellatum, crimina ante actae vitae detestantes, saepius eadem confitentes atque divinum coelestis mensae convivium, digna participatione frequentantes, ut ita nostris etiam cunctorum bonis operibus, spiritualis sollicitae Matris Ecclesiae thesaurus augeautur, ex quo deinde anno proximo, sanctiorem nempe Jubilaei Romani annum insequente, nobis quoque omnibus, uti speramus, haurire licebit. Concordibus interim studiosisque obsecrationibus pulsemus ianuam Dei miserentis, ut regnum Filii sui Unigeniti, Ecclesiam quippe Catholicam, per totum terrarum orbem ac prae primis in patria etiam nostra, sanctitate et amplitudine exaltet; ut cunctis mundum et patrium solum purget erroribus ; ut inter Christianos Principes concordiam et pacem confirmet; Regem nostrum apostolicuin incolumem servet, omnesque Christicolas, nos praesertim Hungaros, quorum fides et religio ex doctrina et apostolicis S. Stephani Regis laboribus sumpsit exordium, ab omni mundana adversitate defendens, ad aeternae salutis portum dirigat, atque perducat. V. Quoad iuris dicundi potestatem in exedra piaculari exercendam. Remissionis et gratiae annum, maximo cum animi gaudio celebrantes, decet profecto benignitatem ac profusam veluti liberalitatem Matris Ecclesiae imitari, quae sacro hoc tempore viscera misericordiae aperiens, omnibus bene quaerentibus et pie postulantibus, quippe contritis, rite poenitentibus et confessis, peccata licet gravissima

Next

/
Oldalképek
Tartalom