Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

171 ubique omnino celebrandam indicimus (ut in com. 0. 0. F. F. D. D.), eius tamen applicationem singulorum pietati relinquimus. Missae lectae, in quantum rubricae et adiuncta sinunt, fiant pariter pro Defunctis. 10. Ultima autem morientis anni et saeculi die, 31 Decembr. celebretur ubique coram exposito SSmo Missa solemnis, in cuius tine recitetur oratio ad Magnam Dominam; deinde cantetur hymnus „Te Deum“ et orationi addatur sub diversa con­clusione collecta pro Papa et Rege. Ad hunc solemnem Dei cultum, pariter atque ad illum in praecedenti puncto memoratum, vocari poterunt, praeter pubem scholarem, etiam magistratus civiles et militares, ut suae quisque memor sit aeque mortalitatis atque immortalitatis. II. Quoad conciones et catecheses. Postremum exeuntis saeculi annum, eumque plenissimae item remissionis atque ex domestica laetitia, gratiarum etiam actionis celebraturi, omnibus viribus elaborare necesse est, ut idem non adeo nomine, quam bonorum potius operum foe- cunditate sanctus habeatur, sit et obeatur. Quo vero id reipsa fiat atque in Christifi- deles ex instituendis pietatis officiis uberrimus coelestium munerum fructus dimanet; sacrorum curiones, caeterique omnes sacerdotali dignitate fulgentes, religionis quippe doctrinae professores, catechetae, cooperatores et viri religiosi, in suis, quas durante hoc sacro tempore ad conciones dicturi sunt, sermonibus, non secus atque in privatis et publicis catechesibus et exhortationibus, identidem loquantur praesertim de Divinae Providentiae benignitate, cuius nutu et gratia momenta vitae aeque singulorum hominum atque totarum nationum, imo universi etiam generis humani decurrunt. Hortandi igitur et monendi erunt fideles in concionibus, extra ordinem etiam pro temporis opportuni­tate servandis, ut Divinae Clementiae et suae mortalitatis memores, annum hunc expiationis et gratiarum, solidae pietatis devotione et bonorum operum frequentatione atque in amaritudine animae sanctificent. Sufficientem certe, imo superabundantem dicendi copiam suppeditabit vel ipsum morientis saeculi crepusculum et diluculum mox exorientis, vel etiam ipsius anni sacratioris institutum et utilitas, vel denique domestica gentis et patriae laetitia, ex saeculari Christianarum institutionum recordatione concepta. Item, haud abs re erit, Ecclesiae doctrinam et mentem de Indulgentiis saepius explanare, harum vim et multas utilitates, item quas semper cum iis connectit conditiones, dilucidare, omnique virium contentione fideles ad veram sui agnitionem, perfectamque contritionem et faciendos dignos poenitentiae fructus perducere. Illud autem eatenus inculcamus, ut in sermonibus sacris et catechesibus, posthabitis quaestionibus, quae ad puram putamque disceptationem de Jubilaeo et indulgentiis agitantur, genuinam et captu haud difficilem explanent Matris Ecclesiae doctrinam. Satis enim erit fideli populo, si bene norit, Sacramento Poenitentiae, modo quis bene utatur illo, culpam poenamque dimitti; temporalem vero poenam universam perraro tolli, quae idcirco aut satisfactionis operibus in hac vita, nut post obitum purgatorii igne superest eluenda. (Cone. Trid. sess. VI. cap. 14 et can. 30. De iustific.) Satis item erit, si Christiano populo innotescat, adesse in Eccle­sia indeficientem thesaurum ex immensa meritorum Christi copia conflatum, cui et

Next

/
Oldalképek
Tartalom