Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
13 Porro in Congregatione Generali habita ab EEmis. et RRmis. DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus, praefatis dubiis diligenter expensis, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem EEmi. ac RRmi. Patres rescribendum mandarunt: Ad 1. Detur responsum S. Poenitentiariae, idest: „Tenebiturne parochus ad denegandam sepulturam excommunicato vel publico peccatori demortuo, quin reconciliatus fuerit cum S. Ecclesia, si tamen ille ministerium sacerdotis desideravit, a quo fuit inventus iam mortuus vel sensibus destitutus, qui tamen dederit signa poenitentiae, seu deosculando crucifixum seu alia pietatis opera peragendo? — Resp.: In hisce casibus, evulgatis resipiscentiae signis, dari posse sepulturam ecclesiasticam, vetitis tamen ecclesiasticis pompis et solemnitatibus exequiarum. Quod si in aliquo casu circumstantiae extraordinariae concurrant, parochus consulat Ordinarium et stet eius mandatis.“ Ad II. Consulat probatos Auctores, ac praesertim S. Alphonsum M. De Ligorio Lib. VI. n. 483. Ad 111. Episcopus vel parochus in casu uti poterit facultate Ordinariis concessa sub die 20. Febr. 1888. renovato concessu et datis cautionibus. Ad IV. Si possibilis spes affulgeat fore, ut huiusmodi pueri possint suo tempore in vera religione instrui, tunc, datis cautionibus, baptizentur. Quod si nulla via possit huiusmodi spes moralis haberi, tunc, nisi pueri in mortis articulo inveniantur, ab iis baptizandis abstineatur: et ad mentem. Mens est quod parochus curare non omittat ut, datis cautionibus, liberi baptizari et in Catholica Religione educari possint, cum Ecclesia in iis hoc ius iam habeat. — A moribundo catholico vero, si iam est compos sui, cautiones exquirantur, ut praedicta valeant obtineri. Ad V. Si filii nondum baptizati sunt, provisum in praecedenti. Si vero sint baptizati, tunc curandum, ut in Catholica Religione instituantur et educentur. Subsequenti vero Feria VI. die 8. eiusdem mensis Julii 1898.» in solita audientia R. P. D. Adsessori impertita, facta de his omnibus SSmo. Dno. Nro Leoni Div. Prov. Pp. XIII. relatione, SSmus resolutionem EE.rum PP. adprobavit. I. Can. MANCINI, S. R, et U. Inquisit. Not. Pósch Samuel parochus ecclesiae Szénavár et districtus Bozók vicearchi- diaconus die 16 curr. hora septima vespertina, anno aetatis 82, sacerdotii 55, e marasmo senili obiit, cuius animam solitis ad aram suffragiis devoveo, pro beneficio autem parochiali, quod tenuit, praesentibus concursum, usque 20 proxime futuri mensis Februarii valiturum, publico. A Budapest-lipőtmezei m. kir. elmegyógyintézet lelkészi állására, mely T. Spertl György lemondásával üresedésbe jön, ezennel pályázatot hirdetek. Az állást elnyerni óhajtó áldozó-papnak legalább 50 évesnek kell lennie, a magyar és német nyelvet egyaránt tökéletesen birnia. Nr. 510. Vacans per obitum Pósch Samuelis pa- rochiale in Szénavár beneficium concursui exponitur. 552. sz. Pályázat a lipótmezei tébolyházban létező lelkészi állásra.