Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

118 quo ocyus finiatur et optatum exitum obtineat. Ad hanc igitur intentionem eadem die recitatibur ubique in cultu pomeridiano Rosarium B. M. V. adiecta in fine oratione Pauli Principis Esterházy ad Magnam Nostram Dominam. Nr. 4380. Praebendae instituti S. Adalberti collatae et ordinatae. In consistorio, quod cum Venerabilis mei Capituli E. M. S. canonicis die 31 mensis superioris a. c. celebravi, nona et decima vacans instituti S. Adalberti Ep. M. praebenda collata est: Vlassek Joanni ecclesiae Nógrád-Ludány em. parocho et Sőtér Francisco ecclesiae Tornócz em. curioni. Hac eadem occasione decisum est, ut duo seniores instituti sacerdotes (Belicza Stephanus et Ochaba Stephanus) postmodum annuos 900—900 tinos, item proxime sequentes seniores (Erhardt Emericus et Sántha Augustinus) 800—800 tinos, reliqui vero sex 700—700 tinos percipiant. Nr. 4391 Censores dioecesani delecti. In consistorio die 31 Augusti a. c. habito sequentes censores dioecesani delecti sunt: C. Csáky Carolus, — Bogisich Michael, — Schlick Stephanus, — Vezin- ger Carolus, — Kittenberger Stephanus, — Klinda Theophilus, — Brühl Josephus, - Czaykovszki Evaristus, — Csernik Aloysius, — Drexler Antonius, — Epölyi Franciscus, — Gond Ignatius, — Jedlicska Paulus, — Koperniczky Franciscus, — Kováts Jose­phus par. eccl. Malaczka, — Krizsán Michael, — Lörincz Julius, —- Machovich Julius, — Okányik Ludo vicus, — Rótt Ferdinandus. Nr. 4306. Obitus Zöldy Stephani et Juracska Ignatii. / Mors, aequa pulsans pede iuvenumque senumque domos, nec humano subiacens arbitrio, duobus recentissime fratribus obscuras iniecit manus: quippe Zöldy Stephano parocho ecclesiae Pilismaróth, qui die 25 Augusti a. c. anno aetatis 39, sacerdotii autem 16, rebus humanis ereptus est; atque Juracska Ignatio v. a. d. et parocho ecclesiae Laáb, qui 27 Augusti a c. diem suum non immatura morte obiit, anno mortalis aevi 80, ministerii altaris 55. Deum, qui inter ministros et dispensatores mysteriorum suorum, denatos fratres ad sacrificandum sibi hostiam laudis elegit, supplices exoremus: ut eos a carnis vinculis absolutos, cum iis, qui bene ministraverint, partem recipere et in gaudium suum faciat introire. Nr. 4352. Concursus pro parochiis publicatur. s (\mcursus pro beneficiis parochialibus: Grinád, Keszegfalva, Kirva, Köpösd, Laáb, Magasmajthény, Nyitra-Suránka, Olehota, Pilismaróth, Vágkirályfa, Ver- bócz et Vicsapapáthi. Pro beneficiis parochialibus: Grinád, Keszegfalva, Kirva, Köpösd, Laáb, Magas­majthény, Nyitra-Suránka, Olehota, Pilismaróth, Vágkirályfa, Verbócz et Vicsapapáthi rite complendis, praesentium serie concursus publicatur usque 30 Septembris a. c. duraturus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom