Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVI.

116 eisdem V. V. Servis Dei attributorum: sub lege tamen, ut ad examen martyrii, et causae martyrii non procederetur, nisi ipsa scripta rite perquisita ac probata fuissent. Quum vero dubium super martyrio horum V. V. Servorum Dei, quam primum in Sacra Rituum Congragatione proponendum sit, Rmus P. Torquatus Armellini Sacerdos Professus et Postulator Generalis Societatis Jesu legitime constitutus, Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem Papam XIII. supplex rogavit, ut facultatem concedere dignaretur iuridicam scriptorum supradictis V. V. Servis Dei, quocumque titulo attributorum perquisitionem perficiendi in locis a me designandis. SSmus D. N. benigne his precibus annuit, dum­modo omnia peragantur ad tramitem instructionis a me apposite tradendae, et in loco seu locis a me designandis, veluti patet ex Decreto diei 26. Junii vertentis anni 1899. Quum itaque V. V. Servi Dei Marcus Crisinus Canonicus Strigoniensis, Ste­phanus Pongrácz et Melchior Grodeczius e Societate Jesu Strigoniensi in Urbe et Archidioecesi aliquandiu morati sint, hac in Civitate et Archidioecesi praedictam per­quisitionem fieri necesse est. Porro, ex Urbani VIII. Decretis, scriptorum nomine, nedum veniunt opera, sed et tractatus, opuscula, meditationes, conciones, epistolae, supplices libelli, adversaria, et alia id genus, quae vel ab ipsismet Servis Dei, vel aliena manu, iis dictantibus, vel eourumdem iussu, exarata sint. Monendi itaque omnes Christifideles Emi ac Rmi D. Cardinalis Archiepiscopi Strigoniensis iurisdictioni subiecti de hac scriptorum perquisitione a SSrno Dno Nro iniuncta, ut, ne censuris obligentur, singula V. V. Servorum Dei scripta, quae forte penes eos extent, Emo ac Rmo D. Cardinali Archiepiscopo, sive eius Vicario Generali, aut alteri deputato Ecclesiastico Viro, vel hac de re electo Tabellioni, vel propriis Pa­rochis tradant, qui eadem Emo ac Rmo D. Cardinali Archiepiscopo, subinde mit­tant. Monendi item, ut illos indicent, qui scripta illa detineant, et congruum prae­finiatur tempus, non minus tamen viginti dierum, quo utrumque liat. Haec autem iniunctio ope edicti peragenda esset ad valvas Ecclesiae Metropolitanae, et aliarum de more affixi. Si tamen id rerum adiuncta non ferant, eiusmodi SSmi mandatum patefieri poterit Parochorum opera, vel alio quovis modo, qui rei obtinendae par ab Emo et Rmo D. Cardinali Archiepiscopo, censebitur. Si ab aliquo V. V. Servorum Dei scripta afferantur, Emus ac Rmus D. Cardinalis Archiepiscopus, ab ipso, qui ea tradet, iuramentum exiget veritatis dicendae et nihil occultandi, de quo interrogatus fuerit; quod praestandum flexis genibus, tactisque SS. Dei Evangeliis. Illum deinceps interrogabit de qualitate et numero scriptorum, de loco et locis, ubi ea asservabantur, ac de aliis, quae ad rem pertineant, et num praeter allata scripta, alia, necne, ipse habeat, vel sciat ab aliis detineri; an fraus hac de re intercesserit, vel adversus casus: qui, quando, quomodo. Quae interrogatoria, ac simul tradita responsa Cancellarius Curiae, vel Notarius alter, sedulo adnotare debet, adiiciendo Oliorum numerum, quibus eadem scripta constent, et alia adiuncta necessaria et opportuna. At si pateat, vel saltem conficiatur, V. V. Servorum Dei scripta ab aliquo detineri, qui Emi ac Rmi D. Cardinalis Archiepiscopi iurisdictioni subsit, neque ea tradita fuiisse, idem Emus ac Rmus D. Cardinalis Archiepiscopus, illum advocabit, eique pandet onus omnia et singula exhibendi scripta praefatorum V. V. Servorum Dei, et eos

Next

/
Oldalképek
Tartalom