Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

109 ibique, alicuius sacerdotis ductu, pia quaedam in honorem sacri Cordis Jesu exercitia devote peragunt. Si gratum acceptumque divino Redemptori pium quodvis accidit ob­sequium, quod ipsi a suis fidelibus exhibeatur, iucundissimum profecto illud est, quod e iuvenili pectore elicitur. Nec vero sermone assequi possumus quantopere id ipsum iuvenili eidem aetati sit profuturum. Assidua enim divini Cordis contemplatio, et peni­tior virtutum eius et ineffabilis amoris cognitio nequit fervescentes iuvenum cupiditates non frangere, et virtuti sectandae stimulos non adiicere. — Qui pariter coetus iniri ac frequentari poterunt inter adultos, in iis quae, varii generis, Societates catholicae nuncupantur. Ceterum piae eiusmodi exercitationes, quas memoravimus, nullimode a Sanctis­simo Patre indicuntur; sed omnia ipse episcoporum prudentiae et sagacitati permittit, in quorum studiosa propensissimaque voluntate plane confidit: illud unice exoptans, ut in populis Christianis pietas erga sacratissimum Cor Domini Jesu indesinenter floreat et virescat. Interim Amplitudini Tuae diuturnam ex animo felicitatem adprecor. Amplitudinis Tuae uti Frater. Romae, ex Secretaria SS. Rituum Congregationis die XXI Julii, anno MDCCCLXXXXIX. • C. EPISC. PRAENEST. CARD. MAZZELLA D. PANICI S. R. C. Secretarius, S. R. C. Praefectus. Olementissima Regis Apostoliéi resolutione nominati sunt: Kanter Carolus parochus eccl. S. Sigismundi Rudapestini, in abbatem tit. R. M. V. de Rehel, — Nemes Antonius parochus eccl. R. M. V. Assumptae Rudapestini I. in abbatem tit. S. Renedicti de Quinqueecclesiis, -— Kereszty Victor professor theologiae, item Dedek Crescens Ludovicus officialis bibliothecae universitatis Budapestinensis in c. et r. aulicos capellanos. Tóth Stephanus administrator, in Alsóvárad rude donatus est. Parochi facti sunt: Sziics Josephus in Csiffár, -— Martincsek Joannes in Kistapolcsány, — Turcsányi Albertus in Nemcsény. Administratores curiarum constituti sunt: Csémy Antonius in Alsóvárad, - Gyürky Andreas in Vamosmikola, — Miokovich Mathias in Vajka, — Frank Stephanus in Kirva, — Böschatt Joannes in Rudapest X., — Bliesz Adamus in Kökeszi, Ilojszik Emericus in Helemba, — Hosszanyák Alexander in Verbócz, — Ligday Liborius in Dágh, — Juriga Joannes in Pozsony-Virágvölgy, — íJékay Josephus in Nagyülés, — Donoval Joannes in Broczkó, — Vörösváry Ernestus in Vágkirályfa. Cooperatores translati sunt: Kuchta Valentinus ad Varbó, — Siposs Anto­nius ad Léva, — Stolmár Ernestus ad Kéménd, — Rozmanith Adalbertus (ex 0. F. M. susceptus) ad Rirnócz, — Szeleczky Camillus ad Naszvad, - Bohnert Marianus ad Garam-Kövesd, — Modla Stephanus ad Nagykér, — Hegedűs Joan­nes (ex dioec. Nitrien. susceptus) ad Düna-Szt.-Pál, — Jurascsilc Sebastianus ad Nr. 3845. Mutationes in statu per­sonali Cleri. »

Next

/
Oldalképek
Tartalom