Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

107 XIV. DE CVLTV SACRATISSIMI CORDIS IESY AMPLIFICANDO. SACRAE RITVVM CONGREGATIONIS LITTERAE. Rme Domine! Etsi gratum semper mihi fuit officium communicandi cum Ecclesiae Praesu­libus ea, quae supremus eiusdem Pastor illis significanda praescripserit; gratissimum modo accidit patefecere singulis Sacrorum Antistitibus suavissimam animi voluptatem, quam SSMVS D. N. LEO PP. XIII. percepit ex promulgatione novissimae suae Epi­stolae Encyclicae, qua universum humanum genus Sacratissimo Cordi D. N. Jesu Christi solemni ritu devovendi auctor fuit. Novit enim quanta animi propensione, quo consensu voluntatum fuerint eae litterae ab omnibus tum pastoribus tum fidelium gre­gibus receptae, et quam prompte ac studiose fuerit illis ubique obsecundatum. Ipsémét sane Summus Pontifex cunctis exemplo praeivit; et ad suas Vati­canas Aedes, in sacello, cui a Paulo V nomen est, instituta per Ipsum supplicatione, universum terrarum orbem divino Jesu Cordi obtulit et devovit. Cuius exemplum secutus romanus populus, magna frequentia convenit in Patriarchales et minores Basilicas, in templa quaelibet curialia, in aedes sacras prope singulas; ibique sole- mnem consecrationis formulam iteravit unoque v,eluti ore confirmavit. Protinus allatae sunt undique litterae, et quotidie afferuntur, nuntiantes, eumdem consecrationis ritum, pari studio ac pietate, peractum fuisse in unaquaque dioecesi, imo in singulis, ferme ecclesiis; neque Italiae solum et Europae, sed et regionum maxime dissitarum. Cuius universi catholici populi consensus in obsecundando votis et voluntati supremi omnium Patris, profecto laus maxime debetur sacris Prae­sulibus, qui suis gregibus eiusmodi in re auctores fuerunt ac duces. Quapropter, Summi Pontificis obsequens desiderio, Tibi et singulis, qui tuae subiacent potestati, animarum regimen gerentibus, Eius nomine, magnopere gratulor et gratias ago. Siquidem’ ut in iisdem encyclicis litteris BEATISSIMVS PATER edicit, uberes iucundissimosque fructus, nedum in singulos christifideles, verum et in universam Nr. 8828. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom