Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
103 22. Oratio. Dulcissime Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, rogo Te propter fervidum amorem, quo genus humanum prosecutus es. 23. Ut ita simul cum Illo (Jesu) faciatis satis peccatis vestris quae illum iniuria affecerunt. 24. Penitius considerate: Cum metu et tremore etc. (ad Philip, c. 2, v. 12). 25. Spiritus Sanctus sublevet atque impleat fidelium animas, amen. Bruxellis, Typis etc. FOLIOLUM VII. 26. Oratio ad mundi Salvatorem. 27. Domine mi Jesu Christe, pater dulcissime, propter amorem gaudii, quo dilecta Mater tua affecta fuit quando Ei in sacratissima nocte Paschatis apparuisti. 28. Summi pontifices Bonifatius VIII et Benedictus IX octo millia annorum indulgentias, iis qui dictam orationem recitaverint, concesserunt, uti legitur in marmorea inscriptione in Ecclesia Lateranensi asservata. 29. Oratio S. Gregorii Papae, quae, litteris aureis inscripta, Romae in ecclesia S. Joannis invenitur. S. Bonifatius Papa, iis qui, confessione ac communione refecti, dictam orationem recitaverint, concessit remissionem omnium peccatorum, et qui pro unaquaque vice illam dixerint, octoginta millia annorum et 40 quadragen.; illi vero qui, absque interruptione, per 30 dies illam dixerint ante B. Mariae V. imaginem, quamlibet gratiam obtinebunt; illi autem qui quotidie usque ad mortem, gratiam bene moriendi obtinebunt. 30. Oratio ad SS. Crucem, quae etiam dici potest in animarum purgatorii solatium. 31. Adoro Te, Crux pretiosa . . . 32. Eugenius III, S. Bernardi rogatu, 3 millia annorum indulgentias concessit, iis qui dixerint 3 Pater et Ave in honorem vulneris humeri D. N. I. C. atque trium ossium prominentium; iuxta quod huic Sancto revelatum fuisse legitur. 33. Ad dictum vulnus Oratio. Dilectissime Domine Jesu Christe, Agnus Dei mitissime . . . 34. Humiliter Te deprecans ut me comiteris in Crucis semitis ad vitam aeternam. 3 Pater, Ave et Gloria. 35. Oratio. Cor Mariae sanctissimum, Tu se magna Regina, totns mundus te reveretur, Tu animam meam salva. Pater et Ave. 36. Pius VI anno 1787 indulgentiam plenariam concessit iis, qui dictam orationem recitaverint. Senis 1888, Typis S. Bernardini. FOLIOLUM VIII. 37. Epistola D. N. Jesu Christi super sanguinis guttis ab ipso effusis dum ad Clavariae locum pergebat. 38. Exemplar cuiusdam orationis epistolae, in sepulcro I). N. I. C. inventum, a Summo Pontifice atque ab Imperatoribus et Imperatricibus Christianis in argentea arca asservatum, 39. Illi qui precem hanc apud se scripto exaratam habebunt, vel illam legent aut etiam legere facient, nunquam peribunt, et ab omnibus tentationibus liberi erunt.