Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

94 teat luculentius, et fidelium excitetur ardor sanctissimae illius consuetudinis pie inte­gre que servandae. Constanti igitur acti desiderio ut apud Christianum populum de Rosarii Maria- lis vi ac dignitate constaret, memorata primum caelesti potius quam humana eius pre­cationis origine, ostendimus, admirabile sertum ex angelico praeconio consertum, inte- riectä oratione dominica, cum meditationis officio coniunctum, supplicandi genus prae- stantissimum esse et ad immortalis praesertim vitae adeptionem maxime frugiferum ; quippe praeter ipsam excellentiam precum exhibeat et idoneum fidei praesidium et insigne specimen virtutis per mysteria ad contemplandum proposita ; rem esse prae­terea usu facilem et populi ingenio accommodatam^ cui ex commentatione Nazare- thanae Familiae offeratur domesticae societatis omnimHmerfecta species; eius idcirco virtutem Christianum populum nunquam non expertum nfisse saluberrimam. His praecipue rationibus atque adhortatione muHiplici sacratissimi Rosarii formulam persequuti, augendae insuper eius maiestati per aiir^Jiorem cultum, Deces­sorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, animum adieciinus. Etenim quemadmodum Xystus V fel. rec. antiquam recitandi Rosarii consuetudinem approWvit, et Gregorius XIII festum dedicavit eidem titulo diem, quem deinde Clemens VIII ii^cripsit martyro- logio, Clemens XI iussit ab universa Ecclesia retineri, Renedictus XIII Ratiario romano inseruit, ita Nos in perenne testimonium propensae Nostrae voluntatis erga hoc pieta­tis genus, eamdem solemnitatem cum suo officio in universa Ecclesia celebrari man­davimus ritu duplici secundae classis; solidum Octobrem huic religioni sacrunXmsse voluimus; denique praecepimus ut in Litaniis Lauretanis adderetur invocatio: Regina sacratissimi Rosarii, quasi augurium victoriae ex praesenti dimicatione referendae. Illud reliquum erat ut moneremus, plurimum pretii atque utilitatis accedere Rosario Mariali ex privilegiorum ac iurium copia, quibus ornatur, in primisque ex the­sauro, quo fruitur, indulgentiarum amplissimo. Quo quidem beneficio ditescere quanti omnium intersit qui de sua sint salute solliciti, facili negotio intelligi potest. Agitur enim de remissione consequenda, sive ex toto sive ex parte, temporalis poenae, etiam amota culpa, luendae aut in praesenti vita aut in- altera. Dives nimirum thesaurus, Christi, Deiparae ac Sanctorum meritis comparatus, cui iure Clemens VI Decessor Noster aptabat verba illa Sapientiae: Infinitus thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei.1 Iam Romani Pontifices, suprema, qua divinitus pollent, usi potestate, Sodalibus Marianis a sacratissimo Rosario atque hoc pie recitantibus huiusmodi gratiarum fontes recluserunt uberrimos. Itaque Nos etiam, rati his beneficiis utque indulgentiis Marialem coronam pulchrius collucere, quasi gemmis distinctam nobilissimis, consilium, diu mente versa­tum, maturavimus edendae Constitutionis de iuribus, privilegiis, indulgentiis, quibus Sodalitates a sacratissimo Rosario perfruantur. Haec autem Nostra Constitutio testi­monium amoris esto, erga augustissimam Dei Matrem, et Christi fidelibus universis incitamenta simul et praemia pietatis exhibeat, ut hora vitae suprema possint ipsius ope relevari in eiusque gremio suavissime conquiescere. Haec ex animo Deum Optimum Maximum, per sacratissimi Rosarii Reginam, 1 1 VII, 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom