Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Iucimdo animum Nostrum sensu perfuderunt, Nostrisque plane responderunt optatis supplices litterae, quas modo Dilectus Filius Laurentius Caratelli Ordinis Minorum S. Francisci Conventualium Minister Generalis ad Nos dedit significans cupere se atque optare, ut S. Antonii Patavini cultus ubique gentium augeatur in dies singulos et provehatur. Verum catholici omnes propriam habent rationem cur Reatum Antonium praecipuo prosequantur honore, excolant obsequio. Ille enim singulari Dei concessu et munere gratias et beneficia quotidiana populo Christiano conferre ita solet, ut ipsa Ecclesia cohortetur, quemlibet fidelem ad eum confugere, si querit miracula. Accedit etiam calamitosis hisce temporibus quod Antonius Patavinus quasi icto caritatis foedere cum S. Vincentio a Paulo quadomodo consocietur, atque ambo amice comment ad levandas vel saltem definiendas aerumnas miseriasque tenuioris plebis, ita ut beneficiis alter panem comparet, alter distribuat. Et multis quidem in templis ad stipem cogendam in alimentum egenorum posita est suavis imago invitare quodammodo christifideles ac provocare videtur ad expetenda beneficia, quibus acceptis dant stipem obligatam, quae absumatur in emptionem panis pro pauperculis. Ex quo fit ut Vincentianae Sodalitates, quae proletariorum familiis necessaria vitae cibaria ex instituto dispensant, validum ab Antonio praesidium et columen sibi polliceantur. Quae cum ita sint volenti lubentique animo Nos admotis precibus obsecundamus, et ad augendam fidelium religionem animarumque salutem coelestibus Ecclesiae thesauris pia caritate intenti omnibus et singulis utriusque sexus christi- fidelibus qui vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti tredecim feriis tertiis continuis et non interpolatis vel tredecim Dominicis item continuis et non interpolatis quolibet intra annum tempore, ad cuiusque arbitrium eligendis, piis meditationibus vel supplicationibus vel aliis pietatis exercitationibus ad Dei gloriam et eiusdem Sancti honorem vacaverint, qua ex his feriis tertiis vel Dominicis id praestiterint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem vel defunctis applicabilem misericorditer in Domino concedimus. In contrarium facientibus non obstant, quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis Nr. 3901. Indulgentiae cultoribus S. Antonii concessae.