Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

67 Olementissima Regis Apostolid resolutione, die 20 Maii a. c. sub Nr. 33061 data, ad humillimam meam propositionem ratihabita est gradualis promotio in collég, capitulo Tyrnaviensi: Klempa Simonis Lectoris in Praepositum, Keller Joannis Cantoris in Lectorem, — Krehnyák Leonardi Custodis in Cantorem, Concilia Aemilii canonici senioris in Custodem, — Morva Nicolai canonici iunioris in seniorem ; vacans vero stallum Canonici iunioris collatum est: Halmos Ignatio E. M. S. canonico ad honores, parocho civitatis Tyrnaviensis praesentato. Nr. 2965. Gradualis promotio in collég, capi­tulo Tyrna­viensi. Clementissima Sacratissimae Maiestatis Regis Apostoliéi resolutione, die 20 Maii a. c. sub Nr. 33070 in Gödöllő data, ad humillimam meam propositionem duo E. M. S. canonici titulo Abbatis condecorati sunt, quippe Venczell Antonius S. S. S. Rector tit. de Triszka, et Walter Julius cancellariae meae Director tit. ss. Salvatoris de Szerfel. Quibus benedictionis munus contuli die 30 Maii a. c. in sacello domestico residendae meae Rudapestinensis. Lassú Ludovicus ins. collég, ecclesiae Posoniensis ad s. Martinum canonicus die 6 curr. in Élesd (iuxta Nagyvárad), ubi curandae valetudinis ergo inde a trimestri commorabatur, post suscepta moribundorum sacramenta ad aeternitatem evocatus est, anno mortalis aevi 64., sacerdotii 41., canonicatus 2. mond um expleto. Oremus Dominum vitae et mortis, ut animam fratris huius, qui curionem adhuc agens nimia pubis scholaris dilectione eminuit, ad paradisi delicias admittat et olim in beata glorificatione resuscitet. Nr. 2964. Abbates be­nigne nomi­nati. Nr. 3163. Obitus Cano­nici Lassú Ludovici. Diebus iterum fratres mors e medio nostri eripuit, quippe Laucsik Michaelem em. parochum ecclesiae Alsó-Palojta, qui in nosocomio civitatis Ralassagyarmath die die 7 curr. vivere desiit anno aetatis 83., sacerdotii 59. atque Fachmann Ignatium iam curionem ecclesiae Nyitrapásztó, qui in oppido Galgócz, ubi vitam privatam agebat, animam Creatori reddidit, anno aetatis 59., ministerii altaris 35. Memores eorum simus ad aram facientes, ut suffragiis nostris adiuti requiescere valeant in pace. Nr. 3164. Obitus emeri­torum paro­chorum Lau­csik Michaelis et Pachmann Ignatii. Diebus 10. et 11. Maii praescriptum prosynodale examen subiverunt atque * adprobari meruere sequentes ADioeceseos presbyteri: Herodek Antonius Administrator in Eperjes. Medveczky Emericus Administrator in Dejthe. Zelinka Rudolphus Administrator in Vicsap-Apáthi. Ralázsy Josephus Cooperator in Aranyosmaróth. Rielek Rudolphus Praebendatus chori E. M. Sírig. Burándik Stephanus Cooperator in Holies. Hojszik Emericus Cooperator in Vágsellye. Hidvéghy Árpádus Cooperator in Selmeczbánya. Jankovich Stephanus Cooperator in 0-Bars. Krywald Otto Cooperator in Nagymaros. Liha Geysa Catecheta Budapestiensis. Nr. 3165. \dprobati in prosynod ali examine.

Next

/
Oldalképek
Tartalom