Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Exorientibus novi anni auspiciis, Vestrum Venerabiles Fratres ac Filii Dilectissimi ! bene multi, ominibus optimis ac innumeris fere gratulationibus Nos prosequuti sunt, vota Sospitatori Deo tum Ecclesiae atque Patriae causa, tum Nostra exhibentes. Quae quidem officiis humanitatis iuncta faustitatis omina, tam sponte ac festive nuncupata, ut non mediocri cum delectatione habuimus, ita eam praecipue ob causam Nobis erant gratiora, quia, ut nulli dubitamus, non tam ex temporis solemnitate, quam ex animorum potius aeque ardore atque candore profecta, indubia praebent sinceri amoris indicia, suntque certa salutis auguria. Nolumus proinde Vos latere Venerabiles Fratres ! sensus, quibus egregiam et singularem prorsus erga Nos voluntatem excepimus; quos dum ultra profitemur, simul quaecumque sunt bona atque optabilia nec unquam peritura a Patre misericordiarum Vobis adprecamur ut amplioribus in dies coelestium munerum copiis ditati, artem artium, regimen animarum cum fructu semper exequi, curiatos fideles quippe salvos facere, vostnet ipsos autem beare valeatis. Dominica labentis anni prima, die 2 Januarii recurrente, Budae in sacello residentiae nostrae, assistentibus Excellmo ac Rmo Dno Georgio Csúszka Colocensium Aeppo et Illmo ac Rmo Dno Josepho Boltizár Mylasensi tit. Eppo, vicario nostro generali, episcopalis consecrationis munere auximus Amplissimum ac Rmum Dnum Sámuelem Iletyey, iam canonicum E. M. S. nostraeque cancellariae directorem, qui Brevibus literis apostolicis die 15 mensis et anni superioris datis, episcopus Quinque-Ecclesiarum confirmatus est. Angelus pacis nostraque benedictio comitetur Illustrissimum Antistatem, ut qui nostro ministerio factus est Pontifex, virtutum etiam sit semper opifex ! Kirner Carolus parochus in Budapest IV. nominatus est abbas tit. B. M. V. de Prinou. Vicearchidiaconi surr, et scholarum elementarium inspectores nominati sunt: Ács Franciscus distr. Udvard, — Chmela Josephus distr. Nagykosztolány, — Dobsa Michael distr. Morva-Sz.-János, — Kovács Josephus distr. Verebély, — Markovich l Nr. 281. Gratulationum vota Cardinalis ad Clerum. Nr. 282. Consecratio Illmi ac Rmi Samuelis Hetyey, Quinque-Ecclesiarum Antistitis Nr. 194. Mutationes in statu personali Cleri.