Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
14 Nr. 1023. De ordinatione Presbyteri. Nr. 1024 De dispensationibus matrimonialibus custodia. Hinc a Sacrorum Rituum Congregatione expostulatum fuit: An eiusmodi praxis licita sit ? Atque eadem Sacra Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito etiam voto Commisionis liturgicae, ac re mature perpensa, proposito Dubio respondendum censuit: Affirmative; dummodo sacra Hostia in dictis crystallis bene sit clausa, atque crystalla non tangat, iuxta alias Decreta. Atque ita rescripsit die 14 Ianuarii 1898. C. CARD. MAZZELLA Praef. L. f S. D. PANICI Secr. E S. R. ET UNIV. INQUISITIONE. I. Beatissime Pater, Episcopus N. N. ad pedes S. V. provolutus, humiliter exponit quod in ordinatione Sacerdotis B. ex mera oblivione, omissa fuit impositio manuum ex parte Sacerdotum adsistentium; insuper iron recordatur Episcopus (neque alii adstantes recordantur) utrum tenuerit manus elevatas super caput ordinandi, durante secunda impositione quando recitabatur oratio Oremus, fratres carissimi etc., quapropter a supremo oraculo petit quid nunc agere debeat. Feria IV die 17 Martii 1897. In Congregatione Gen. S. R. et U. Inquisitionis habita ab EE. et RR. DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, proposito suprascripto Dubio, iidem EE. RR. DDni responderi mandarunt: Sacerdos B. ordinetur secreto et sub conditione, quacumque die, etiam feriata, obtenta a SSmo facultate. Sequenti vero fer. V die 18 eiusdem mensis et anni, in solita Audientia R. P. D. Adsessori impertita, facta de his omnibus relatione SS. D. N. Leoni PP. XIII, idem SS. Dominus resolutionem Emorum et Rmorum Patrum in omnibus adpro- bavit, facultatem concedendo. I. CAN. MANCINI, S. R. et U. Inq. Notarius. II. Beatissime Pater, Episcopus Mysurien. ad pedes S. V. provolutus, humiliter exponit se interdum . ancipitem haerere in usu facultatum cumulandi (ut aiunt), quibus in tribuendis dispensationibus matrimonialibus pollet. Hinc enixe petit insequendum dubiorum resolutionem: I. Utrum concurrente aliquo impedimento dirimente secreto, seu fori interni, cum alio impedimento item dirimente, sed publico, necessaria sit ad dispensationem specialis cumulandi facultas. II. Utrum concurrentibus duobus impedimentis, quorum unum sit dirimens et alterum impediens tantum, eo excepto quod mixtae religionis dicunt, pariter necesse sit ad dispensationem specialis cumulandi facultas.