Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

Ill XII. LEO EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Vbi primum, arcano divinae providentiae consilio, ad supremam Petri Cathed­ram fuimus evecti, oblato conspectu ingruentium in dies malorum, Apostoliéi muneris esse duximus expediendae salutis agitare consilia ac studere, quibus maxime modis Ecclesiae tutelae et catholicae fidei incolumitati prospici posset. — Inter haec ad mag­nam Dei Matrem eamdemque reparandi humani generis consortem ultro animus con­volavit, ad quam trepidis in rebus confugere catholicis hominibus praecipuum semper ac solemne fuit. Cuius fidei quam tuto sese crediderint, praeclara testantur ab ipsa collata beneficia, inter quae plura constat fuisse impetrata per probatissimam illam precandi formulam tilulo Rosarii ab eadem invectam et Dominici Patris ministerio promulgatam. — Solemnes autem honores eo ritu Virgini habendos summi Pontifices decessores Nostri haud semel decrevere. Quorum Nos etiam aemulati studia, de Rosarii Marialis dignitate ac virtute satis egimus copiose, Encyclicis Litteris pluries datis, vel inde a kalendis Septembribus anni MDCCCLXXXIII, cohortantes fideles, ut, sive pub­lice sive suis in domibus, saluberrimum hoc pietatis officium augustissimae Matri per­solverent et Marianis ab eo titulo Sodalitatibus sese aggregarent. Ea vero omnia nuper­rime, datis litteris die v Septembris huius anni, veluti in unum collecta, paucis memoravimus; simulque consilium Nostrum patefecimus edendae Constitutionis de iuribus, privilegiis, indulgentiis, quibus gaudent qui piae isti Sodalitati dederint nomina. Nunc vero ut rem absolvamus, votis obsecundantes Magistri generalis Ordinis Praedi­catorum, Constitutionem ipsam edimus, qua leges de huismodi Sodalitate latas, itemque beneficia recensentes a summis Pontificibus eidem concessa, modum decernimus quo in perpetuum salutifera haec institutio regatur. Nr. 5904. De legibus, iuribus ac privilegiis so­dalitatis a ss. Rosario. I. Sacratissimi Rosarii Sodalitas in eum finem est instituta, ut multos fraterna caritate coniunctos per piissimam illam precandi formulam, unde ipsa consociatio nomen mutuatur, ad beatae Virginis laudationem et eiusdem patrocinium unanimi oratione impetrandum alliciat. Quapropter, nullo quaesito lucro aut imperata pecunia, cuiusvis 18

Next

/
Oldalképek
Tartalom