Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

107 libus prolem renuat sacro sistere fonti, nisi Rituali latino baptismus conferatur; vel si qui matrimonium recusent celebrare, nisi latina lingua sacer absolvatur ritus, Parochus opportune illos instruat, nioneatque; et si adhuc in propria sententia persistant, bap­tismum, aut benedictionem nuptialem privatim latina lingua ministret. Vicissim agatur, in paroecia latinae linguae, si quis slavico idiomate ritus praedictos omnino peragi similiter exigat. XII. In praedicatione verbi Dei, aliisve cultus actionibus, quae stricte liturgicae non sunt, lingua slavica vulgaris adhiberi permittitur ad fidelium commodum et uti­litatem, servatis tamen generalibus Decretis huius S. Rituum Congregationis. XIII. Episcopi illarum regionum, ubi eadem in usu est lingua vernacula, stu­deant uniformi curandae versioni precum et hymnorum, quibus populus indulget in propria ecclesia, ad hoc ut qui ex una ad aliam transeunt dioecesim vel paroeciam in nullam offendant precationum aut canticorum diversitatem. XIV. Pii libri, in quibus continetur versio vulgata liturgicarum precum, ad usum tantummodo privatum christifidelium, ab Episcopis rite recogniti sint et approbati. Datum Roma, ex Secretaria Ss. Rituum Congregationis, die 5 Augusti, anno 1898. C. Card. MAZZELLA S. R. C. Praefectus, L. f S. D. Panici S. R. C. Secretaiius. Cum circa Constitutionem Officiorum ac munerum huic Sacrae Indicis Congregationi sequentia dubia proposita fuerint, videlicet: 1. Utrum haec verba articuli 5 „qui studiis theologicis aut bihlicis dant operam“ intelligenda tantum sint de doctis viris, iis scentiis deditis, aut extendi valeant ad universos S. Theologiae Tyrone's? 2. An opera (quae permulta sunt) erroribus infecta a Syllabo damnatis, verbis art. 14 prohibita censeantur quatenus errores ab Apostolica Sede proscriptos continentia? 3. Utrum excerpta e periodicis capita seorsim edita (vulgo, tirages á part) censeri debeant „novae editiones6,. atque proinde nova approbatione indigeant, prout art. 44 requiritur? 4. Utrum dicta Constitutio vim obligatoriam habeat etiam pro regionibus britannici idiomatis, quas tacita dispensatione frui quidam arbitrantur? Sacra eongregatio omnibus mature perpensis, sub die 19 Maii 1898 respon­dere mandavit: Ad 1-um Negative ad 1-am partem; Affirmative ad 2-am. Ad 2-um Affirmative: si hos errores tueantur seu propugnent. Ad 3-um Negative. Ad 4-urn Affirmative. Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sacrae Cong. Indicis die 23 Maii 1898. A. Card. STEINHUBER Praef. Fr. M. Cicognani, 0. P. Secret. Nr. 5789. Dubium circa Constituti­onem de prohibitione ac censura librorum. Beatissime Pater! Superiorissa Generalis Sororum a Matre Dolorosa, qua­rum Domus matrix Romae extat, devotissime exponit, in Hospitalibus Congregationis, quae in America Septemtrionali extant, singulis hebdomadibus evenire ut unius vel alterius aegroti brachium seu crus amputetur. Sorores adhuc bona hide eiusmodi Nr. 5788. De humanis membris amputatis sepeliendis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom