Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
105 S. RITUUM CONGREGATIONIS AD ARCHIE PI SCOPOS, EPISCOPOS ET ORDINARIOS PROVINCIARUM GORITIEN., IADREN, ET ZAGARRIEN. LITTERAE DE USU LINGUAE SLAVICAE IN SACRA LITURGIA. Quae praecipue observanda sunt, vel cavenda, circa usum palaeoslavici idio- matis in sacra liturgia, Sacra haec Congregatio iam edixit die 13 Februarii 1892; atque iis opportune significavit Slavorum Meridionalium Episcopis, qui ecclesiis praesunt, ubi eiusmodi praxis invaluit. Quum vero, hac super re, Apostolicae Sedi nova proposita sint dubia, Ssmus D. N. Leo div. prov. Papa XIII, pro sua erga Slavos paterna sollicitudine, ad praedictas normas enucleandas et firmandas, omnemque removendam perplexitatem, grave hoc negotium peculiaris coetus S. R. E. Cardinalium examini submitti i ussit. Re igitur in omnibus mature perpensa, attentisque Summorum Pontificum Constitutionibus et Decretis, praesertim Innocentii IV, qui Episcopis Senien., a. 1248, et Veglen., a. 1252, slavica utendi lingua concessit licentiam, in illis dumtaxat partibus, ubi de consuetudine observantur praemissa, dummodo ex ipsius varietate litterae sententia non laedatur; item Urbani VIII, cuius iussu a. 1(131 libri liturgici glagolitice editi sunt, ad usum ecclesiarum, ubi hactenus praefato idiomate celebratum fuit nisi maluerint latino; nec non Renedicti XIV, qui novam ipsorum librorum editionem, a. 1754, authenticam declaravit, pro iis, qui ritum slavo-latinum profitentur; ac demum Pii VI, qui a. 1791 Breviarium eius auspiciis denuo impressum recognovit, üdém E. mi Patres eas quae sequuntur regulas statuerunt, illasque Sanctitas Sua ratas habuit, adprobavit et in posterum ab omnibus inviolate servari mandavit: I. Usus palaeoslavicae linguae in sacra liturgia considerari et haberi debet velut reale privilegium certis inhaerens ecclesiis, minime vero ad instar privilegii personalis, quod nonnullis sacerdotibus competat. Episcoporum igitur officii munus erit, in unaquaque dioecesi quam primum conficere indicem seu catalogum ecclesiarum omnium et singularum, quas certo constet, in praesens ea concessione rite potiri. Ad dubia porro amovenda, asserti privilegii probatio desumatur ex documentis ac testimoniis, quae in tuto ponant et probe demonstrent, illud invaluisse et reapse vigere triginta saltem abhinc annis; quod temporis spatium in re praesenti tamquam sufficiens habetur ex indulgentia speciali Sanctae Sedis. Nr. 5787 17