Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

84 Nr. 5073, Quaestio a Sede Aplica decisa catho­licis scripto­ribus dispu­tabilis esse nequit. Dilecto Filio Nostro Francisco Mariae S. R. E. Cardinali Richard, Archi- . episcopo Parisiensi. Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Religioni apud Anglos aeternaeque animarum saluti pro munere prospicientes, Con­stitutionem Apostolicae curae, ut nosti, proxime edidimus. In ea causam gravissimam de ordinationibus anglicanis, jure quidem a decessoribus Nostris multo antea defini­tam, indulgenter tamen a Nobis ex integro revocatam, consilium fuit absolute judicare penitusque dirimere. Idque sane perfecimus eo argumentorum pondere, eaque formu­larum tum perspicuitate tum auctoritate, ut sententiam Nostram nemo prudens et recte animatus compellere in dubitationem posset, catholici autem omnes omnino deberent obsequio amplecti, tanquam perpetuo firmam, ratam, irrevocabilem. At vero diffiteri nequimus non ita a quibusdam catholicis esse responsum: in quod haud levi Nos aegritudine affecit. — Hoc tecum, Dilecte Fili Noster, communicare ideo placuit, quia ephemeridem Revue anglo-romaine, quae istic evulgatur, praecipue attingit. Sunt namque in ejus scriptoribus, qui ejusdem Constitutionis virtutem non ut par est tuentur atque illustrant, sed infirmant potius tergiversando et disceptando. Quocirca evigilare oportet, ut ex tali ephemeride ne quid dimanet, quod cum propositis Nostris non plene conveniat; certeque praestat eam desistere atque omnino silere, ubi eisdem propositis ceptisque optimis difficultatem sit allatura. Similiter, quando ex Anglis dissidentibus ii certi homines, qui veritatem rei de ordinationibus suis exquirere a Nobis sincero animo videbantur, veritatem ipsam a Nobis coram Deo significatam, animo longe alio acceperunt: plane consequitur, ut catholici, quos supra commemoravimus, in eisque vir aliquis religiosus, agnoscant officium suum. Jam nunc enim nec aequum fuerit nec decorum sibi, illorum hominum adjungi et quoquo modo suffragari consiliis, quod etiam optato religionis incremento possit non minime obesse. De his igitur rebus, quae magni momenti sunt, exploratae prudentiae ac sollertiae tuae, Dilecte Fili Noster, valde confidimus; auspicemque divinorum mune­rum ac testem peculiaris Nostrae benevolentiae, Apostolicam tibi benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum die 5. Novembris, anno 1896. Ponti­ficatus Nostri decimo nono. LEO PP. XIII. Nr. 5063. Mors Bresz- tyák Josephi. Nr. 5070. Obitus Pris- tyAk Neiti. Die 11 Julii a. c. diuturnioris infirmitatis doloribus confectus atque sacra­mentis moribundorum munitus, in nosocomio regnicolari Posoniensi obiit Bresztyák Josephus professor archigymnasii aeppalis Tyrnaviensis, anno aetatis 36. sacerdotii 13. Defuncti fratris animam piis ad aram suffragiis devoveo. R. i. p. jUristyak Neitus E. M. S. canonicus ad honores, distr. v. archidiaconus et parochus ecclesiae Verebély, die 8 currentis mensis, moribundorum sacramentis provisus, pie in Domino obiit annum agens aetatis 60, ministerii altaris 37. Misericordiarum Deus, qui denatum fratrem sacramentorum suorum et participem effecit et ministrum, tribuat ei nostris placatus precibus lucis pacisque refrigerium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom