Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

61 est et mendacii pater, tamquam veritatis magistro credituri: Mittet illis Deus opera­tionem erroris ut credant mendacio:1 in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum.2 — Quoniam vero Spiritus Sanctus in nobis, ut supra monuimus, quasi suo quodam in templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis.3 Idque ipsum non satis est, indigna omnia defugere, sed omni virtutum laude cliristi- anus homo nitere debet, ut hospiti tam magno tamque benigno placeat, castimonia in primis et sanctitudine; casta enim et sancta addecent templum. Hinc idem Apos­tolus : Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habetat in vobis f Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos:4, formidolosae eae quidem, sed perquam iustae minae. — Postremo, Spiritum Sanctum exorari et obsecrari oportet, quippe cuius praesidio adiumentisque nemo unus non egeat maxime. Ut enim quisque est inops consilii, viribus infirmus, aerum­nis pressus, pronus in vetitum, ita ad eum confugere debet qui luminis, fortitudinis consolationis, sanctitatis fons patet perennis. Atque illa homini in primis necessaria, admissorum venia, ab eo potissimum expetenda est : Spiritus Sancti proprium est quod sit donum Patris et Filii; remissio autem peccatorum fit per Spiritum Sanctum, tamquam per donum Dei:0 de quo Spiritu apertius habetur in ordine rituali: Ipse est remissio omnium peccatorumI — Quanam vero ratione sit exorandus, perapte docet Ecclesia, quae supplex eum compellat et obtestatur suavissimis quibusque nominibus : Veni pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium: consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium: eumdemque enixe implorat ut eluat, ut sanet ut irriget mentes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum et salutis exitum et perenne gaudium. Nec dubitare ullo pacto licet an huiusmodi preces auditurus ille sit, quo auctore scriptum legimus : Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibusI Demum hoc est fidenter assidueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua illustret et caritatis suae quasi facibus incendat ; sic enim fide et amore freti acriter enitamur ad praemia sempiterna, quoniam ipse est pignus here­ditatis nostrae.8 Habetis, Venerabiles Fratres, quae ad fovendum Spiritus Sancti cultum monendo hortandoque placuit edicere : minimeque dubitamus, quin ope praesertim navitatis sollertiaeque vestrae praeclaros in christiano populo sint fructus latura. Nostra quidem tantae huic rei persequendae nulla unquam defutura est opera, atque etiam consilium est ut, quibus subinde modis videbitur opportunius, idem pietatis studium tam praestabile alamus et provehamus. Interea, quoniam biennio ante datis litteris Provida matris, peculiares preces, easque ad maturandum cliristianae unitatis bonum, in sollemnibus Pentecostes catholicis commendavimus, libet de hoc ipso capite ampliora quaedam decernere. Decernimus igitur et mandamus ut per orbem catholicum universum, hoc anno itemque annis in perpetuum consequentibus, suppli­catio novendialis ante Pentecosten, in omnibus curialibus templis et, si Ordinarii locorum utile iudicarint, in aliis etiam templis sacrariisve fiat. Omnibus autem qui * III 1 II. Thess. II, 10. — 2 I. Tim. IV, 1. — 3 Eph. IV, 30. — 4 I. Cor. III, 16, 17. — 5 Summ. th. 3-a, q. III a. 8 ad 3-m. — 6 In Miss rom. fer. III. post Pent. — 7 Rom. VIII, 26. — 8 Eph. I, 14,

Next

/
Oldalképek
Tartalom