Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

60 immensam luculenter declarent, omnino postulant a nobis, ut obsequii pietatisque studium in eum quam maxime intendamus. Id autem christiani homines recte opti- meque efficient, si eumdem certaverint maiore quotidie cura et noscere et amare et exorare: cuius rei gratiá sit haec ad ipsos, prout sponte fluit paterno ex animo, cohortatio. — Fortasse ne hodie quidem in eis desunt, qui similiter rogati ut quidam olim a Paulo apostolo, acceperintne Spiritum Sanctum, respondeant similiter: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.1 Sin minus, multi certe in eius cognitione valde deficiunt; cuius quidem crebro usurpant nomen in religiosis actibus exercendis, sed ea fide quae crassis tenebris circumfusa est. Quapropter quotquot sunt sacri concionatores curatoresque animarum hoc meminerint esse suum, ut quae ad Spiritum Sanctum pertinent diligentius atque uberius populo tradant; sic tamen ut difficiles subtilesque absint controversiae, et prava eorum stultitia devitetur qui omnia etiam arcana divina temere conantur perscrutari. Illud potius commemorandum enucleateque perscrutari. Illud potius commemorandum enucleateque explanandum est, quam multa et magna beneficia ab hoc largitore divino et manaverint ad nos et manare non desinant ; ut vel error vel ignoratio tantarum rerum, lucis filiis indigna, prorsus depellatur. Hoc autem propterea urgemus, non modo quia id attingit mysterium quo ad vitam aeternam proxime dirigimur, ob eamque rem firme credendum; verum etiam quia bonum quo clarius pleniusque habetur cognitum, eo impensius diligitur et amatur. — Nempe Spiritui Sancto, quod alterum praestandum esse monuimus, debetur amor, quia Deus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.2 Amandusque idem est, quippe substantialis, aeternus, primus amor; amore autem nihil est amabilius: multoque id magis quia summis ipse nos cumulavit beneficiis, quae ut largientis benevolentiam testantur, ita gratum animum accipientis reposcunt. Qui amor duplicem habet utilitatem neque eam exiguam. Nam tum ad illustriorem in dies notitiam de Spiritu Sancto capiendam nos exacuet; Amans enim, ut Angelicus ait, non est contentus superficiali apprehensione amati, sed nititur singula, quae ad amatum pertinent intrinsecus disquirere, et sic ad interiora eius ingre­ditur, sicut de Spiritu Sancto, qui est amor Dei, dicitur quod scrutatur etiam profunda Dei:3 tum caelestium donorum copiam nobis conciliabit largiorem, eo quod donantis manum ut angustus animus contrahit, ita gratus et memor dilatat. Curandum tamen magnopere ut iste amor eiusmodi sit qui non in cogitatione arida externoque obsequio subsistat, sed ad agendum prosiliat, refugiat maxime a culpa; quum haec Spiritui Sancto, peculiari quodam nomine, accidat iniuriosior. Quanticumque enim sumus, tanti sumus ex bonitate divina; quae eidem Spiritui praesertim adscribitur: hunc benigne sibi facientem is offendit qui peccat, quique ipsis eius abusus muneribus et bonitati confisus, quotidie magis insolescit. — Ad haec, quum veritatis ille sit Spiritus, si quis ex infirmitate aut inscitia deliquerit, forsitan excusationis aliquid apud Deum habeat; at qui per malitiam veritati repugnet ab eaque se avertat, in Spiritum Sanctum peccat gravissime. Quod quidem aetate nostra increbruit adeo, ut deterrima ea tempora advenisse videantur a Paulo praenunciata, quibus homines iustissimo Dei iudicio obcaecati, falsa pro veris habituri sint, et huius mundi principi, qui mendax I. 1 Act. XIX, 2. — 2 Dent. VI. 5. — I. Cor. II. 10 — Summ til. 1 a 2-ae, q. XXVIII, a. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom