Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

3 ventur e Cancellaria mea, quapropter aeque penes distinctam, in duplici exemplari exaratam consignationem exhibenda sunt. g) Quod tandem ad expeditionem pecuniarum fundi auxiliaris regnic. catholicorum docentum attinet, circa hanc disponunt statuta ipsius fundi et in specie §. 20. sub lit. d) ubi dicitur, quod localis commissio fundi pensa colligat et cum elencho membrorum usque finem Novembris cuiusvis anni officio Archi-Dioecesano transponat. Haec itaque omnia strictae Cynosurae instar deserviant in expeditione pecu­niarum officiosarum. Quatuor rursum archidioeceseos huius sacerdotes spatio paucorum dierum ad aeternitatem evocati sunt nimirum : 1. Janik Josephus, em. curio ecclesiae Detrekő-Sz.-Miklós, qui die 25 men­sis et anni superioris defunctus est anno aetatis 81. sacerdotii 56. 2. Holeksy Josephus, v. a. diaconus distr. Csejthe et parochus eccl. Krako- ván, qui ultimam morientis anni diem, ultimam quoque vitae habuit suae, anno aetatis 59. ministerii altaris 33. 3. Márkus Stephanus, parochus ecclesiae curiatae Szelőcze, qui die 5 cur­rentis sublatus, vixit annos 49, ex quibus 25 in servitio altaris. 4. Teész Elemerus Leopoldus, iam catecheta in metropoli regni, nuper rude donatus, iuvenili flore nitens, die 29 curr. animam Creatori reddidit suam, anno aetatis 25. presbyteratus 2. Deus, qui caritate perpetua servos diligit suos, aperiat animabus fratrum nostrorum ianuam vitae et faciat denatos gaudere cum Sanctis in gloria aeterna. R. i. p. Pro beneficiis his legitime complendis concursus usque finem Februarii a c. duraturus publicatur. 3Iorvay Leopoldus sen. nominatus est v. a. diaconus surr, districtus Kemencze. — Vörösváry Ernestus praesentationem a patrono acceptam resignans, beneficii admi­nistrator in Várkony factus est: Haris Josephus. Parochi nominati sunt: Morvay Leopoldus iun. in Zsigárd, — Hermán Josephus in Esztergom-Bajna, — Sóhajda Ignatius in Nagysúr, — Szeder Alexander in Búr-Sz.-György, — Csepy Paulus dilata investitione, in Ekecs, — Kopcsányi Ladis­laus in Lozornó. Administratores parochiarum ad interim constituti : Pollák Franciscus in Felső-Szőllős, — Kanyó Josephus in Csáb, — Pokorny Stephanus in Deménd, — Troch Paulus in Galántha, — Dohrovodszky Michael in Krakován, — Plachota Laetus O. S. Fr. in Szelőcze. Cooperatores missi sunt: Frank Stephanus ad Tallós, — Bliesz Adamus ad Ekecs, — Schwingenschlögl Josephus ad Esztergom-Bajna, — Bognár Adamus ad Szöl- gyén, — Fallenbüchel Franciscus ad Tardoskedd, — Turcsin Antonius ad Szenicz, — Nr. 871. Obitus sacer­dotum : Janik Josephi, Ho­leksy Josephi, Markus Ste­phani et Teész Eleméri. Nr. 872. Concursus pro beneficiis pa- rochialibus: Bikszárd, Bol­dogfalva, Ga- lántlia, Krako­ván et Szelő­Nr. 865. Mutationes in statu personali Cleri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom