Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

14 compensandum divini Nominis rerumque sanctissimarum, tam multis quotidie impiis vocibus passim violatum. Proximis autem temporibus inductum est multis locis, Episcoporum concessu vel iussu, ut ea ipsa formula recitetur publice in ecclesia, sive ad Benedictionem cum Venerabili Sacramento impertitam, sive post divini sacri­ficii celebrationem. Huiusmodi increbscentem consuetudinem SSmus Noster Leo PP. XIII. non semel, data occasione, probavit et commendavit. Nuper vero, quo illam vehementius commendaret eoque amplius foveret, constituit, tum eidem formulae laudem interserere in sacratissimum Cor Iesu, tum augere munera sacrae indulgentiae, quibus ea donata est a Desessoribus suis sa. me. Pio IX. Alter enim die 23 Iulii 1801 concessit „indulgentiam unius anni pro qualibet vice laudes eas corde saltem contrito ac devote recitantibus.“ Alter vero, die 22 Martii 1847, „eam ipsam indul­gentiam animabus quoque in Purgatorio detentis applicabilem esse declaravit" ; tum etiam eodem anno, die 8 Augusti, indulsit „ut omnes utriusque sexus Christifideles semel saltem in die dictas laudes per integrum mensem recitantes, indulgentiam plenariam, una tantum cuiuslibet mensis die, uniuscuiusque arbitrio eligenda, dum­modo vere poenitentes confessi ac sacra Communione refecti fuerint, et aliquam ecclesiam seu publicum oratorium visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium iuxta mentem Sanctitatis Suae pias ad Deum preces effuderint, lucrari possint et valeant ; facta insuper potestate ipsam etiam plenariam indulgentiam fidelibus pariter defunctis applicandi.“ Itaque SSmus Dominus Noster, quod spectat ad contextum formulae earum- dem laudum, statuit ut laudi quarto loco positae, scilicet Benedetto il Nome di Gesu, haec subiungatur, Benedetto il suo sacratissimo Cuore. Quod vero ad indulgentiam attinet, benigne tribuit ut, confirmatis indulgentiis partiali et plenaria supra comme­moratis, duplicetur ipsa indulgentia partialis, quoties eaedem laudes publice devote- que (quocumque idiomate expressae sint) recitentur vel post divini sacrificii celebra­tionem vel ad benedictionem cum Venerabili Sacramento ; quae item indulgentia cedere in suffragium possit animabus piis Purgantibus. — Praesenti perpetuis futuris temporibus valituro, absque ulla Brevis expeditione. Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiis et SS. Reliquiis praepositae die 2 Februarii 1897. Fr. HIERONIMVS MA Card. GOTTI Praefectvs. A. ARCHIEP. NICOPOLITAN. Secretarivs. Hic subiicitur integra laudum formula, de qua supra, in commodum eorum quibus non satis ea sit cognita : Dio sia benedetto : Benedetto il suo santo Nome: Benedetto Gesii Cristo, vero Dio e vero Uomo: Benedetto il Nome di Gesii: Benedetto il suo sacratissimo Cuore : Benedetto Gesii nel Santissimo Sacramento dell’Altare : Benedetta la gran Madre di Dio Maria Santissima : Benedetta la sua santa e immacolata Concezione: Benedetto il nome di Maria Vergine e Madre: Benedetto Iddio ne’ snoi Angeli e ne’ suoi Santi. Áldott legyen az Isten : Áldott legyen az 8 szent neve: Áldott legyen Jézus Krisztus, igaz Isten és való ember. Áldott legyen Jézus szent neve : Áldott legyen az ő szentsóges Szive : Áldott legyen Isten anyja, Nagyasszonyunk szűz Mária: Áldott legyen az 8 szent és szepl&'telen fogantatása : Áldott legyen a szűz-anya, Mária neve : Áldott legyen Isten az 8 angyalaiban És dics&'ült szentjeiben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom