Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

113 LEO PR XIII. VENERABILIS ERATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Abrogata, quae toto Iere saeculo inoleverat, consuetudine, visum tibi est in mores dioecesis tuae inducere ut pueri, antequam divino Eucharistiae epulo reficiantur, christianum Confirmationis sacramentum, almo iuncti chrismate, suscipiant. Quod utrum Nobis probetur significari tibi desiderasti: placuit autem de re tam praecipua, medio nemine ad te praescribere et qua simus mente aperire. Propositum igitur tuum laudamus cummaxime. Quae enim ratio istic aliis­que in locis invaluerat, ea nec cum veteri congruebat constantique Ecclesiae instituto, nec cum fidelium utilitatibus. Insunt namque puerorum animis elementa cupidinum, quae, nisi maturrime eradantur, invalescunt sensim, imperitos rerum pelliciunt atque in praeceps trahunt. Quamobrem opus habent fideles, vel a teneris, indui virtute ea. alto, quam Sacramentum Confirmationis gignere natum est ; in quo, ut probe notal Angelicus Doctor, Spiritus Sanctus datur ad robur spiritualis pugnae et promovetur homo spiritualiter in aetatem perfectam. Porro sic confirmati adolescentuli ad capienda praecepta molliores fiunt, suscipiendaeque postmodum Eucharistiae aptiores, atque es suscepta uberiora capiunt emolumenta. Quare que a te sapienter sunt constituta optamus ut fideliter perpetuoque serventur. Ut autem de tuo studio, in commissi gregis utilitatibus procurandis, bene volentiae Nostrae testimonium habeas, Apostolicam benedictionem tibi, Venerabilis Frater, universaeque dioecesi tuae amantissime in domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXII. Iulii, anno MDCCCXCVII, Ponti­ficatus Nostri vicesimo. LEO PP. XIII. Venerabili Fratri Ioanni Ludovico Episcope Massiliensium, Massiliam. Nr. 7563. Probatur mos impertiendi pueris Sacram- Confirmatio­nis ante pri­mam commu­nionem. i i i i ■> t L i ) Rmum Walter Jidium, E. M. S. Canonicum, praefeci que directorem Can- cellariae meae primatiali. Parochi nominati sunt: Jurácsek Aloysius in Vág-Sz.-Kereszt, — Vida Joannes in Ekel, — Zelenyák Joannes (ex dioec. Scepucien. susceptus) in Besse, — Morvay Leopoldus in Nógrád-Varbó. Laucsik Michaele curione eccl. Alsó-Palojta rude donato, administratio parochiae commissa est Ochaba Joanni. Cooperatores translati sunt : Bielek Rudolplius Strigonium qua cooperator simul et praebendatus, — Ernszt’ Alexander ad Pozsony-Belváros, — Jantausch Paulus ad Pozsony-Virágvölgy, — Horváth Josephus ad Budapest IV., — Baross Nicolaus ad Budapest II., — Stiblo Augustinus ad Léva, — Kiss Carolus ad Kőhidgyarmat, — Horák Eduardus neomysta ad Mária-Nosztra. Arany Ferdinandus (ex dioec. Csanádién, susceptus) nominatus est professor ad interim gymnasii Tyrnav. Nr. 7564. Mutationes in statu personali Cleri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom