Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
Ill sanxisset, futurum. Praeterea S. R. E. Cardinales e sacro Consilio Episcoporum atque ordinum religiosorum negotiis praeposito, qui pariter cum S. R. E. Cardinalibus e sacro Consilio christiano nomini propagando Nobis de toto boc negotio vehementer assenserant, acta Conventus Assisiensis et omnia rationum momenta ponderanda' diligentissime curaverunt, exploratisque et emendatis, sicubi visum est, Constitutionibus novissimis, testati sunt, petere se ut Ordo, sublato familiarum discrimine, unus rite constituatur. Id igitur omnino expedire atque utile esse, idemque cum proposito conditoris sanctissimi cumque ipsa Numinis voluntate congruere sine ulla dubitatione perspeximus. Quae cum ita sint, auctoritate Nostra apostolica, harum virtute litterarum, Ordinem Minorum, variis ad hanc diem sodalitiis distinctum, ad unitatem communitatemque vitae plene cumulateque perfectam, ita ut unum atque unicum corpus efficiat, familiarum distinctione omni deleta, revocamus, revocatumque esse declaramus. I. Is, extinctis nominibus Observantium, Reformatorum, Excalceatorum seu Alcantarinorum, Recollectorum, Ordo Fratrum Minorum sine ullo apposito, ex instituto Francisci patris appelletur: ab uno regatur: eisdem legibus pareat: eadem admini- stratione utatur, ad normam Constitutionum novissimarum, quas summa fide constantiaque ab omnibus ubique servari iubemus. II. Statua singularia, item privilegia iuraque singularia, quibus familiae singulae privatim utebantur, fruebantur, ac prorsus omnia quae differentiam aut distinctionem quoquo modo sapiant, nulla sunto: exceptis iuribus ac privilegiis adversus tertias personas: quae privilegia, quaeque iura firma, ut iustitia et aequitas postulaverit, rataque sunto. III. Vestitum cultumque eadem omnes forma induunto. IV. In gubernatione Ordinis universi, quemadmodum unus Minister generalis, ita Procurator unus esto: item Scriba ab actis unus: honorum caelestibus habendorum Curator unus. V. Quicumque ex hoc die minoriticas vestes rite sumpserint : quicumque maiore minoreve ritu vota nuncupaverint, eos omnes sub Constitutionibus novis esse subiectos officiisque universis, quae inde consequuntur, adstringi ius esto. Si qui Constitutionibus novis abnuat subesse, ei habitu religioso, nuncupatione votorum, professione interdictum esto. VI. Si qua Provincia his praeceptis legibusque Nostris non paruerit, in ea nec tirocinia ponere quemquam, nec profiteri rite Ordinem liceat. VII. Altioris perfectionis vitaeque, ut loquuntur, contemplativae cupidioribus praesto esse in provinciis singulis domum unam vel alteram in id addictam, fas esto. Eiusmodi domus iure Constitutionum novarum regantur. VIII. Si qui e sodalibus solemni ritu professis addicere se constitutae per has litteras disciplinae iustis de caussis recusarint, eos in domos Ordinis sui certas secedere auctoritate nutuque Antistitum liceat. IX. Provinciarum cum mutare fines, tam minuere numerum, si necessitas coegerit, Ministro generali coniuncte cum Definitoribus generalibus liceat, perrogata tamen Definitorum Provinciarum, de quibus agatur, sententia. X. Cum Minister generalis ceterique viri Ordini universo regendo ad hanc