Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

109 De Ordine Conventualium, item de Capulatorum nihil omnino decernimus novi. Legitimum disciplinae suae ius, uti possident, ita possideant utrique in poste­rum. Eos tantummodo hae litterae Nostrae spectant, qui concessu Sedis Apostolicae antecedunt loco et honore ceteros, quique Fratrum Minorum merum nomen, a Leone X. acceptum,1 retinent. Horum quoque in alia parte non est omnium vita consen­tiens. Quandoquidem communium iussa legum universi observare studuerunt, sed aliis alii severius. Quae res quatuor genera, ut cognitum est, effecit: Observantes, Reformatos, Excalceatos seu Alcantarinos, Recollectos: et tamen non sustulit funditus societatem. Quamvis enim privilegiis, statutis, varioque more altera familia ab altera differret, et cum provincias, tum domos tironum unaquaequae proprias obtineret, constanter tamen omnes, ne principium prioris coagmentationis interiret, obtempe­rationem uni atque eidem antistiti retinuerunt, quem Ministrum generalem totius Orclinis Minorum, uti ius est, vocant.* Utcumque sit, quadripartita istaec distributio, si maiorum spem bonorum, quam perfecta communitas attulisset, intercepit, non fregit vitae disciplinam. Quin etiam cum singulae auctores adiutoresque habuerint studiosos alienae salutis et praestanti virtute sapientiaque viros, dignae sunt, habitae, quas romanorum Pontificum benevolentia complecteretur et gratia. Hoc ex capite vi et fecunditate hausta, ad fructus efferendos salutares et ad prisca franciscalium exempla renovanda valuerunt. Sed ullumne ex humanis institutis est, cui non obre­pat aliquando senectus? Certe quidem usus docet, studium virtutis perfectae, quod in ortu ado- lescentiaque Ordinum religiosorum tam solet esse severum paullatim relaxari, atque animi ardorem pristinum plerumque succumbere vetustati. Ad hanc senescendi colla- bendique causam, quam afferre consuevit aetas, quaeque omnibus est coetibus homi­num natura insita, altera nunc ab inimica vi accessit extrinsecus. Scilicet atrox pro­cella temporum, quae centum amplius annis rem catholicam exagitat, in ipsas Eccle­siae auxiliares copias, Ordines virorum religiosorum dicimus, naturali itinere redunda­vit. Despoliatos, pulsos, extorres, hostiliter habitos quae regio, quae ora Europae non vidit? Permagnum ac divino tribuendum muneri, quod non excisos penitus vidimus, lamvero duabus istis coniunctis caussis plagam accepere nec sane levem: fieri enim non potuit quin duplicato fessa incommodo compago fatisceret, quin vis disciplinae vetus, tamquam in affecto corpore vita, debilitaretur. Hinc instaurationis orta necessitas, nec sane defuere in Ordinibus religiosis qui ea velut vulnera, quae diximus, sanare, et in pristinum statum restituere se sua sponte ae laudabili alacritate conati sint. Id Minores, etsi magnopore vellent, assequi tamen aut aegre aut nullo modo possunt, quia desideratur in eis conspi­rantium virium cumulata possessio. Revera praefecturam Ordinis gerenti non est in omnes familias perfecta atque absoluta potestas: certa quaedam eius acta et iussa repudiari privatae nonnullarum leges sinunt: ex quo perspicuum est, perpetuo patere aditum repugnantium dimicationi voluntatum. Praeterea variae sodalitates, quam­quam in unum Ordinem confluunt et unum quiddam aliqua ratione efficiunt ex pluribus, tamen quia propriis provinciis differunt, domibusque ad tirocinia invicem 1 1 Const. Ite et vos IV. kal. Iun. 1517. — 2 Leon. X. Const, cit. Ite et vos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom