Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
107 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. CONSTITVTIO APOSTOLICA DE VNITATE ORDINIS FRATRVM MINORVM INSTAVRANDA LEO EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEI AD PERPETVAM REI MEMORIAM. Felicitate quadam nec sane fortuito factum putamus, ut Nobis olim, in episcopatu gerendo, ex omnibus Italiae provinciis una Francisci Assisiensis parens atque altrix Umbria contingeret. Assuevimus enim acrius et attentius de patre seraphico locorum admonitu cogitare: cumque indicia eius permulta, ac velut impressa vestigia passim intueremur, quae non memoriam eius solum Nobis afferebant, sed ipsum videbantur in conspectu Nostro ponere: cum Alverniae iuga semel atque iterum ascensu superavimus: cum ob oculos ea loca versarentur, ubi editus ac susceptus in lucem, ubi corporis exsolutus vinclis, unde ipso auctore tanta vis bonorum, tanta salus in omnes orientis atque obeuntis solis partes influxit, licuit profecto plenius ac melius cognoscere quanto viro quantum munus assignatum a Deo. Mire cepit Nos franciscana species atque forma: quoniamque intimam franci- scalium institutorum virtutem magnopere ad christianam vitae rationem videbamus conduxisse, neque eam esse huiusmodi ut consenescere vetustate possit, propterea in ipso episcopatu Perusino, ad christianam pietatem augendam tuendosque in multitudine mores probos Ordinem Tertium, quem Nosmetipsi viginti quinque iam annos profitemur, dedita opera restituere ac propagare studuimus. Eumdem animum in hoc apostoliéi muneris fastigium eamdemque voluntatem ex eo tempore susceptam attulimus. Ob eamque caussam cum non circumscripte, sed ubique gentium eum ipsum Ordinem florere in spem beneficiorum veterum cuperemus, praescripta legum quibus regeretur, quatenus opus esse visum est, temperavimus, ut quemvis e populo christiano invitaret atque alliceret effecta mollior et accommodatior temporibus disciplina. Expectationem desiderii ac spei Nostrae sat implevit exitus. Verumtamen Noster erga magnum Franciscum et erga res ab eo institutas ' 19 XIV. Nr. 7312. Constitutio Apostolica de unitate ordinis Fratrum Minorum instauranda.