Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

83 XL DECRETUM. Singulari quidem protectione et auxilio dignas semet exhibent mulieres illae, quae in piis religiosisque Institutis Deo se devovent ut in proximorum bonum longe lateque opera misericordiae exerceant nedum directe, sed stipem etiam iisdem operibus sustentandis quaeritantes, atque egregiam eapropter humilitatis, patientiae, charitatis aliarumque virtutum laudem prae se ferentes. Cum tamen hoc colligendarum eleemo­synarum ministerium prae muliebri quaeritantium indole ac hodierna humanae soci­etatis conditione periculis haud vacet nisi opportunis cautelis communiatur, Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium nonnulis Episcopis petentibus, re diligenter et mature perpensa, haec quae sequuntur statuit ac decrevit. I. In votorum simplicium Institutis opus quaeritandi eleemosynas alumnae non aggrediantur nisi in spiritu fidei, quod stipem non sibi quaerant sed ipsi Christo Iesu, memores verborum eius: Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Praeterea Ordinarios locorum, etiamsi eorum territoria pertranseant, obsequio, reverentia et devotione prosequantur tamquam parentes et patronos, quos adeant cum fiducia pro consilio, auxilio ac praesidio in qualibet necessitate. II. Iisdem votorum simplicium Sororibus non liceat eleemosynas quaerere sive intra dioecesim in qua ipsae resident, sive extra sine licentia Ordinarii loci res- pectivae residentiae. III. Stipem quaesiturae extra dioecesim respectivae residentiae licentiam obtinere insuper debent ab Ordinario loci in quo eleemosynas quaeritare desiderant. IV. Nihil tamen impedit, quominus Superiorissae, nulla petita licentia, ad sublevandam domuum vel piorum Operum, quibus praesunt inopiam, possint eleemo­synas undequaque sponte oblatas accepto habere, vel etiam per litteras impetrare ab honestis ac benevolis personis quibuscumque, usquedum a legitimo superiore ratio­nabili ex causa non prohibeantur. V. Ordinarius loci, in quo extat domus Sororum quaeritare volentium, licen­tiam eis non concedat, 1° si de vera domus vel pii operis necessitate sibi non con­stet ; 2° si quaeritatio commode fieri possit per alios ab ipsomet Ordinaro designandos. Si autem necessitati occurri valeat per quaeritationem in loco, in quo sorores resident, vel infra propriam dioecesim, Ordinarius licentiam eisdem non impertiatur eleemosynas colligendi extra dioecesim. VI. Utraque licentia tradatur gratis et in scriptis, in qua quilibet Ordinarius leges et conditiones imponere poterit, quas pro locorum, temporum et personarum adiunctis magis opportunas in Domino iudicaverit. Licentia vero Ordinarii piae 14 Nr. 1720. Decretum de sororibus elee­mosynas quae­ritantibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom