Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

81 erubescant, sanctisque operibus et vitae honestate Spiritum Sanctum custodiant, in quo signati sunt tamquam signo redemtionis novae et pignore haereditatis aeternae. Caeterum Yen. Fratres! pergite divina favente aura munus vestrum debita ac laboriosa navitate explere, confiteri nomen Domini ac gloriari in Cruce Domini Nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra. Properante ad exitum anno scholastico, praesentium tenore singulis et uni versis, quibus scire expedit, significatur, terminum annui concursus seu examinis iuvenum, ad seminaria archidioecesana suscipi cupientium, in diem 1 et 2 Julii esse defixum. Qui proinde iuvenes, quartam saltem Gymnasii classem eminenti cum suc­cessu absolvere et statui nomen dare ecclesiastico desiderant, necessariis instrumentis, litteris quippe baptismalibus et testimonio scholari rite provisi, iam 1 Julii in semi­nario archiepiscopali Strigoniensi eadem exhibeant, subiicientes semet faciendae per artis medicae peritos visitationi, corporis sanitatem investigandae ac stabiliendae, postridie seu 2 Julii solito se stituri examini. Caeteris autem paribus tales hac vice prae primis suscipientur iuvenes, qui superiores Gymnasii classes frequentarunt, linguas callent in hac ardioecesi usitatas quam plures, quique sua pietate, modestia, caeteris- que — parochi proprii aut directoris scholae seu catechetae legitimo testimonio probandis — virtutibus, spem praebeant fore, ut digni olim Dei ministri evadant, eique perpetuo in ministerio ecclesiastico inserviant. Ditiorum equidem filiis haud exclusis, pauperum filios praecipue cum eligi desideret Cone. Trid. (sess. XXIII. c. 18. de ref.), his, commendatitiis litteris proprii parochi aut directoris provisis, facta Rectori Seminarii praevia insinuatione, pro diebus concursus hospitium et victus gratis praebebitur in aedibus eiusdem seminarii Strigoniensis. Tres rursum Archidioeceseos huius sacerdotes unius hebdomadis spatio ad aeternitatem evocati sunt, nimirum: 1. Jezsó Michael E. M. S. Canonicus, sacerdos et parochus iubilaris, qui 16 Aprilis anno aetatis 78, ministerii altaris 55, obiit inter fideles suos in Szölgyén, marasmo senili et laboribus apostolicis confectus, quin in stallo, quod super obtinuit, unquam sedisset; 2. Csóka Ferdinandus sacerdos iubilaris, emeritus ecclesiae Ürméncz paro­chus, qui 19 Aprilis annum agens aetatis 86, sacerdotii 62, pie in Domino defunctus est; denique 8. Fóliák Valentinus cooperator in Kisapáthi, qui iuvenili florens aetate, annum nempe agens vitae 27, ministerii sacerdotalis 3, sacramentis moribundorum provisus, acerba satis morte, dei 21. Aprilis ereptus est e vivis. Deprecemur vitae ac mortis Dominum, ut fratres condam nostros, vinculis carnis exutos, perducat ad gloriam regni coelestis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui suorum est gloria sacerdotum et aeternum virtutis praemium. R. i. P. Per resignationem parochi ecclesiae Jakabfalva, Brandeiszky Josephi, bene­ficium quod ante tenuit, de iure et facto vacans redditum est, pro quo complendo praesentibus concursum usque 15 Junii duraturum publico. Nr. 2070. Terminus examinis seu concursus adolescentum clericalem statum anhe­lantium. Nr. 2069. Obitus Jezsó Michaelis, Csóka Ferdi- nandi et Pollák Valen­tini. Nr. 2068. Concursus pro beneficio paro- chiali Jakab­falva.

Next

/
Oldalképek
Tartalom