Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

55 yin. SACRORUM RITUUM CONGREGATIO. I. DUBIUM. Sacra Rituum Congregatio ad Decreta, quibus indulget Missam solemnem vel etiam Missas lectas in aliqua extrinseca festivitate, solet adiicere clausulam: „dummodo non omittatur Missa Conventualis vel Parochialis, Officio diei respondens, ubi eam celebrandi adsit obligatio.“ Porro nonnulli Ecclesiarum Rectores huiusmodi clausulae declarationem ab eadem Sacra Congregatione humillime rogarunt; et ipsa Sacrorum Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, re accurate per­pensa, declaravit obligationem in casu quoad Missam Conventualem, Officio diei res­pondentem, adesse pro Ecclesiis, in quibus ea die fit Officiatura Cboralis, iuxta Decre­tum 6 Iunii 1888 ad II; quoad vero Missam Parochialem, eam Officio diei confor­mem esse debere, quando peragenda sit cum applicatione pro populo. Atque ita rescripsit. Die 21 Februarii 1896. CAP Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. Aloisius Tripepi Secretarius. II. PLATEN. Rmus Dnus Marianus Palermo, Episcopus Platien., a Sacra Rituum Con­gregatione sequentium Dubiorum solutionem humillime flagitavit; nimirum : I. An in accessu Episcopi Ordinarii ad Ecclesiam Cathedralem, rei divinae peragendae causa, sive ipse celebraturus sit sive alter, aera turris campanariae pul­sari debeant ? II. Utrum in casu teneantur Canonici Episcopum, cappa vel habitu chorali indutum, comitari et deducere ? III. An in expositione privata, quando populus benedicitur cum Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, pyxide clauso, ipsa pyxis cooperienda sit velo humerali ? IV. Utrum, benedicto Coemeterio, censeri debeat benedicta etiam Ecclesia, eidem adnexa, et viceversa ? Sacra porro Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exqui­sito voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, Dubiis accurate per­pensis, respondendum censuit : Ad I. „Affirmative, ad normam Caeremonialis Episcoporum.“ Ad II. „Stetur Caeremoniali et Decretis.“ Ad III. „Affirmative, iuxta Decretum in una Meliten. 23 Februarii 1839.“ Ad IV. „Negative ad utrumque." Atque ita rescripsit. Die 21 Februarii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. -j- S. A. Tripepi Secretarius. Nr. 1852. De Missa Con- ventuali vel Parochiali. Nr. 1853. Varia dubia. io

Next

/
Oldalképek
Tartalom