Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

47 VI. Annua propediem recurrente gloriosae Servatoris Christi Jesu anastaseos solemnitate, felici mox ac triumphali redeunte die, quam fecit Dominus, exultemus Venerabiles Fratres! et laetemur in ea. Hac siquidem die constabilita est fides nostra: coelestis spes patriae nobis est facta: salutis nostrae completum est sacramentum. Quo vero gaudium nostrum sit plenum et laetitia sancta, expurgato veteri fermento, quemadmodum Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, nec mors illi ultra dominabitur, ita et nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque testamenti paginis instructi, misericordiam Domini intelligentes, in novitate ambulemus vitae, ad vetustatem, quam deseruimus, numquam redituri. Itaque aeterni Regis splendore illustrati, lucem nos profitentes atque salem huius mundi, terrena si forte nimium hucusque quaesivimus ac negleximus coelestia, incipiamus a modo nolle, quae hac­tenus voluimus, desinamus velle, quae adusque nolle nescivimus, ut omnium una sit fides mentium, et pietas actionum. Ad sempiterna vocatos animos peritura bona non teneant : surgentem e tumulo Christum sequi gestientes, caduca desideria non retardent: viam ingressos veritatis fallaces huius mundi illecebrae atque pro evan- gelicis dotibus regnantia ubique vitia, uti : ambitio praepostera, voluptas, avaritia, vanitas, impudentia, livor, malitia non retrahant: ut cum Christo, per quem invete­rata renovantur, deiecta eriguntur atque restituuntur omnia in integrum, (a quo sumpsere principium), vere simul resurrexisse probemur, sicque Pascha Domini in azymis sinceritatis et veritatis celebrantes, Salvatorem exspectemus Christum Jesum, qui conformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Exuentes ita hominem veterem, novumque induentes, ex perceptione praesentium munerum, firma sane erit exspectatio futurorum. Interim Venerabiles Fratres pergite quaeso in orationibus vestris assiduis memores esse Nostri, qui semper ad aram vestri facimus memoriam, ut Deus det Nobis sedium suarum assistricem sapientiam, atque sciamus quid acceptum sit coram eo omni quidem tempore, sed in hoc potissimum, quum Pascha nostrum immolatus est Christus. „Deus dilectionis sit vobiscum“1) cuius invocato nomine paternam benedictionem, charitatis et optimae voluntatis testem, vobis peramanter impertimur, Eum enixe rogantes, „ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.“2) Amen. Pervenit iam ad aures nostras plurimos in hac amplissima archidioecesi, prae primis vero in metropoli regni, nostrae subiecta iurisdictioni, exteros moram Nr. 1665. Cardinalis ad Clerum. Nr. 1666. De sacerdoti­bus peregrinis et vagis. ') Petr. 2. 19. — 2) Philip. 4. 7. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom