Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

45 septimum et octavum; non obstante Decreto die 21 Iunii 1879 dato et aliis quibuscumque. Atque ita servari mandavit. Die 31 Ian. 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. A. Tripepi Secretarius. V. DUBIA. Quidam Sacrarum Caeremoniarum Magistri, quibus Kalendaria particularia disponere commissum est, Sacram Rituum Congregationem pro insequentium Dubiorum resolutione humiliter rogarunt; nimirum: I. An dies infra Octavam Festi primarii vel secundarii cedant semiduplici occurrenti ? II. Utrum dies Octava sequatur rationem sui Festi primarii vel secundarii? Et Sacra Congregatio, referente subscripto Secretario, et audito voto Com­missionis Liturgicae, omnibus rite perpensis, rescribendum censuit : Ad I. „Dies infra Octavam quamcumque tanquam secundarios habendos esse, et cedere cuicumque semiduplici occurrenti.“ Ad II. „Affirmative, nempe : Diem Octavam esse primariam vel secundariam, prouti Festum, ad quod illa pertinet, primarium vel secundarium est“. Atque ita rescripsit. Die 21 Februarii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. Aloisius Tripepi Secretarius. VI. YIGLEVANEN. R. Dnus Iosephus Precerutti, Dioeceseos Viglevanensis, cui munus incumbit redigendi quotannis Kalendarium Dioecesanum, de consensu sui Rmi Ordinarii, a Sacrorum Rituum Congregatione insequentium Dubiorum solutionem enixe flagitavit, nimirum : I. Kalendario Dioeceseos Viglevanensis non raro occurrunt eadem die duo festa primaria, vel duo secundaria, eiusdem ritus et classis, sed diversae dignitatis, quorum unum est mobile, alterum affixum diei mensis: quaeritur cuinam festo in hisce casibus competat praecedentia ? II. Quid agendum de festo Dedicationis Basilicarum Ss. Petri et Pauli Apóst., perpetuo impedito in Kalendario Dioecesano, cum ei locus non suppetat ? III. Ex Litteris Apostolicis in forma Brevis Pii Papae VI, in Dioecesi Uiglevanen. et aliis Dioecesibus Pedemontanis, die decimaquinta Ianuarii celebratur festum Translationis Reliquiarum Sancti Mauritii Martyris, Patroni Principalis Pede- montii, sub ritu duplici primae classis cum Octava ; quum vero die 22 Septembris agatur festum Sancti Mauritii et Soc. Mm.t sub ritu duplici maiori, quaeritur, an hoc alterum festum habendum sit tanquam primarium in casu? Nr. 1445. Nr. 1446.

Next

/
Oldalképek
Tartalom