Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVI.

200 sacramenti effectuque .polleant ; faventibus, affirmate vel dubitanter, non modo scrip­toribus anglicanis nonnullis, sed paucis etiam catholicis praesertim non anglis. Alteros quippe movebat praestantia sacerdotii christiani, exoptantes ut duplici eius in corpus Christi potestate ne carerent sui ; movebat alteros consilium expediendi quodammodo illis reditus ad unitatem : utrisque vero hoc persuasum esse videbatur, iam studiis in eo genere cum aetate provectis, novisque litterarum monumentis ex oblivione erutis, retractari auctoritate Nostra causam non inopportunum fore. Nos autem ea consilia atque optata minime negligentes, maximeque voci obsequentes apostolicae caritatis, censuimus nihil non experiri quod videretur quoquo modo conducere ad animarum vel avertenda damna vel utilitates fovendas. Placuit igitur de retractanda causa benignissime indulgere ; ita sane, ut per summam novae disquisitionis sollertiam, omnis in posterum vel species quidem dubi­tandi esset remota. Quapropter certo numero viris doctrina et eruditione praestantibus, quorum compertae erant dissimiles in ipsa causa opiniones, negotium dedimus ut momenta sententiae suae scriptis mandarent : eos deinde ad Nos accitos iussimus communicare inter se scripta, et quidquid eo amplius ad rem cognitu esset dignum, indagare atque expendere. Consultumque a Nobis est, ut ipsi diplomata opportuna omni possent copia in tabulariis vaticanis sive nota recognoscere sive inexplorata educere ; itemque ut prompta haberent quaecumque eiusdem generis acta apud sacrum Consilium, quod Suprema vocatur, asservarentur, neque minus quaecumque ad hoc tempus doctiores viri in utramque partem evulgassent. Huiusmodi adiumentis ins­tructos, voluimus eos in singulares congressiones convenire ; quae ad duodecim sunt habitae, praeside uno ex S. R. E. Cardinalibus a Nobismetipsis designato, data sin­gulis facultate disputandi libera. Denique earumdem congressionum acta, una cum ceteris documentis, Venerabilibus Fratribus Nostris Cardinalibus ex eodem Consilio iussimus exhiberi omnia ; qui meditata causa eaque coram Nobis deinde agitata suam quisque sententiam dicerent. Hoc ducendae rei ordine praestituto, ad intimam tamen aestimationem causae aequum erat non ante aggredi, quam id perstudiose quaesitum apparuisset, quo loco ea iam esset secundum Apostolicae Sedis praescriptiones institutamque consuetudinem ; cuius consuetudinis et initia et vim magni profecto intererat reputare. Quocirca in primis perpensa sunt documenta praecipua, quibus Decessores Nostri, rogatu reginae Mariae, singulares curas ad reconciliationem ecclesiae Anglicae contulerunt. Nam Iulius III Cardinalem Reginaldum Polum, natione Anglum, multiplici laude eximium, Legatum de latere ad id opus destinavit, tamquam pacis et dilectionis angelum suum, eique man­data seu facultates extra ordinem normasque agendi tradidit;1 quas deinde Paulus IV confirmavit et declaravit. In quo ut recte colligatur, quidnam in se commemorata documenta habeant ponderis, sic oportet fundamenti instar statuere, eorum propositum nequaquam a re abstractum fuisse, sed rei omnimo inhaerens ac peculiare. Quum enim facultates Legato apostolico ab iis Pontificibus tributae, Angliám dumtaxat reli­gionisque in ea statum respicerent: normae item agendi ab eisdem eidem Legato quaerenti impertitae, minime quidem esse poterant ad illa generantim decernenda, 1 Id factum augusto mense MDLIII per litteras sub plumbo, Si ullo unquam tempore et Post nuntium Nobis, atque alias.

Next

/
Oldalképek
Tartalom