Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXV.
192 ipso adumbrare augurium, cultoribus suis ab illa oblatum, de gaudiis sertisque coelestibus. — Hoc autem perspicue apparet, si quis Rosarii marialis rationem consideret. Nihil quippe est quod Christi Domini et Apostolorum tum praecepta tum exempla gravius suadeant, quam invocandi Dei exorandique officium. Patres deinde ac doctores commonuerunt tantae id esse necessitatis, ut homines eo neglecto, sibi frustra de sempiterna salute assequenda confidant. Quum vero cuiquam oranti, ex rei suapte vi atque ex promissione Christi, aditus pateat ad impetrandum, ex duabus tamen praecipue rebus, ut nemo ignorat, maximam efficacitatem trahit precatio ; si perseveranter assidua, si complurium sit in unum eollata. Alterum ea declarant plena bonitatis invitamenta Christi, petite, quaerite, pulsatef plane ad similitudinem parentis optimi, qui liberorum vult ille quidem indulgere optatis, sed etiam gaudet se diu rogari ab eis et quasi precibus fatigari, ut ipsorum animos arctius sibi devinciat. De altero idem Dominus non semel testatus est: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, eo quod, ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum* Ex quo illud Tertulliani nervose dictum: Coimus in coetum et congregationem, ut ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus; haec Deo grata vis est:3 illudque commemorabile Aquinatis: Impossibile est multorum preces non exaudiri, si ex multis orationibus fiat quasi una.4, — Ea utraque commendatio egregie in Rosario praestat. In hoc enim, plura ne persequamur, eisdem ingeminandis precibus regnum gratiae et gloriae suae a Patre caelesti implorare contendimus; Virginemque Matrem etiam atque etiam obsecramus ut culpae obnoxiis succurrere nobis deprecando velit, quum in omni vita, tum sub horam extremam quae gradus est ad aeternitatem. Eiusdem autem Rosarii formula ad precationem communiter habendam optime accomodata est; ut non sine causa nomen etiam psalterii mariani obtinuerit. Atque ea religiose custodienda est vel redintegranda consuetudo quae apud patres viguit, quum familiis Christianis, aeque in urbibus atque in agris, id sanctum erat ut, decedente die, ab aestu operum ante effigiem Virginis rite convenientes, Rosarii cultum alterna laude persolverent. Quo ipsa fideli concordique obsequio admodum delectata, sic eis aderat perinde ac bona mater in corona filiorum, pacis domesticae impertiens munera, quasi pacis praenuncia caelestis. — Hac quidem communis precationis virtute spectata, inter ea quae pluries de Rosario placuit decernere, etiam ediximus „Nobis esse in optatis ut in dioeceseon singularum templo principe quotidie, in templis curialibus diebus festis singulis, ipsum recitetur.“5 Id autem constanter et studiose fiat: libentesque videmus id fieri et propagari in aliis quoque publicae pietatis sollemnibus, atque in pompis peregrinantium ad insigniora templa, quarum commendanda est frequentia increscens. — Quiddam praeterea et periucun- dum et salubre animis habet ista precum laudumque marialium consociatio. Nosque ipsi tunc maxime sensimus, ac memor gestit animus revocare, quum per singularia quaedam tempora Pontificatus Nostri in basilica Vaticana adfuimus, circumfuso omnium ordinum numero ingenti, qui una Nobiscum mente, voce, fiducia, per Rosarii mysteria et preces enixe supplicabant Adiutrici nominis catholici praesentissimae. Ecquis vero fiduciam in praesidio et ope Virginis tantopere collocatam, 1 Matth. VII, 7. — 2 lb. XVIII, 19, 20. — 3 Apologet, c XXXIX. — 4 In Evang. Matth, c. XVIIL — 5 Litt, apóst. Salutaris ille, datae die XXIV decembr. an. MDCCCLXXXIII.