Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

185 copiosi uberesque fructus respondeant. Magna autem Domina Hungarorum, precibus in primis Rosarii assidue exorata, foveat in nobis geminae, Dei quippe ac proximi dilectionis seu germanae ac mutuae charitatis germina, ut sua pietate concordes, et cunctis periculis expediti, bene beateque vivere possimis in terris ac tandem perenni eius consortio laetemur in coelis. Votis ita vota nectentes, archipraesuleam laetitia solemni atque profusa adiicimus demum benedictionem, quam ex paternae charitatis pharetra depromptam, singulis vobis, quos solemnia Magnae nostrae Dominae celebraturos in societatem vocavimus gaudiorum, ac universis, quos unius eiusdemque mentis, sanctae item religionis simul atque charissimae patriae amor fecit germanos, amantissime im­pertimus. Quo vero solemnia, quae instant, ea, qua maxime decet celebritate obeantur, visum est statuere ac mandare prout sequitur : 1. In basilica nostra primatiali recens festum eadem prorsus obeatur externa celebritate, qua peragi solent duplicia primae classis, nempe cum utrisque Vesperis ac Missa solemnibus; primis insuper Vesperis (quibus Clerum etiam iuniorem adesse volumus) praemittatur hymnus „ Veni Sancte“ cum 'll. et oratione congruente, cui sub diversa conclusione adiiciatur collecta pro Papa, ex cuius speciali gratia optima- que in nos voluntate, tantam festivitatem nunc primum celebrari contingit, necnon illa pro Rege, qui regni huius Mariani habenas gloriose moderatur. 2. Die 10 Octobris advesperascente seu sabbato festum praecedente, dato solito Salutationis Angelicae signo, omnes ecclesiarum (etiam regularium) huius Archidioeceseos campanae, per spatium semihorae pulsentur in honorem Magnae Hungarorum Dominae, cuius quidem sanctissimum pietatis nomen nulla conticescet aetas, nunc vero quum novis ac plane inauditis accessionibus decoratum, ampliore item eoque cultu liturgico instauratum cernimus, gaudio ingenti cumulamur. 3. Sedulam dabunt operam omnes, qui regundis praesunt parochiis, ut in suis curialibus aliisque ecclesiis, festum tantae Dominae maxima, qua fieri possit celebritate ac pompa solemni obeatur. Quamobrem monebunt praevie Sodalitates, in primis Marianas, moderatores item seu magistros scholarum omnium, rogabunt magistratus oppidorum pagorumque civiles ut festivitati, sacro nempe solemni atque concioni, pro sua in Magnam Dominam pietate interessé velint. Monebunt pariter fideles ut sordes animae in exedra piaculari abluere ac divina celebrare convivia magna frequentia pergant, participes futuri Indulgentiarum, quas Beatissimus Pater mense Octobri lucrandas alias concessit. 4. Expleto Missae solemnis ultimo Evangelio, omnibus in genua prQvolutis, recitetur sonora voce per Celebrantem (aut alium) mirifica Pauli Esterházy, eggregii Deiparae cultoris oratio ad Magnam Dominam. 5. Congrua festivitati ac temporibus instituatur allocutio sive breviuscula ■concio, quam, dummodo fiat, sive ante sive post Missam haberi permittimus. Edictum de solemniis rite peragendis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom