Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

174 DECRETUM GENERALE. Orationum et Sequentiae in Missis Defunctorum. Nr. 4186. Ut omne tollatur dubium super Orationibus et Sequentia dicendis in Missis Defunctorum, Sacra Rituum Congregatio declarat: I. Unam tantum esse dicendam Orationem in Missis Omnibus, quae cele­brantur in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, die et pro die obitus seu depositionis, atque etiam in Missis cantatis, vel lectis permittente ritu diebus III, VII, XXX, et die anniversaria, nec non quandocumque pro defunctis Missa solem- niter celebratur, nempe sub ritu qui duplici respondeat, uti in Officio quod recitatur post acceptum nuntium de alicuius obitu, et in Anniversariis late sumptis. II. In Missis quotidianis quibuscumque, sive lectis sive cum cantu, plures esse dicendas Orationes, quarum prima sit pro defuncto vel defunctis certo designatis pro quibus Sacrificium offertur, ex iis quae inscribuntur in Missali, secunda ad libi­tum, ultima pro omnibus defunctis. III. Si vero pro defunctis in genere Missa celebretur, Orationes esse dicendas, quae pro Missis quotidianis in Missali prostant; eodemque ordine quo sunt inscriptae. IV. Quod si in iisdem quotidianis Missis plures addere Orationes celebranti placuerit, uti Rubricae potestatem faciunt, id fieri posse tantum in Missis lectis, impari cum aliis praescriptis servato numero, et Orationi pro omnibus defunctis postremo loco assignato. V. Quod denique ad Sequentiam attinet, semper illam esse dicendam in* quibusvis cantatis Missis, uti etiam in lectis quae diebus ut supra privilegiatis fiunt: in reliquis, vel recitari posse vel omitti ad libitum Celebrantis iuxta Rubricas. Con­trariis non obstantibus quibuscumque. Die 30 Iunii 1896. L. I S. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Aloisius Tripepi, S. R. C. Secretarius. Nr. 4187 Plures Missai de eodem Sancto per­missae. • DECRETUM. s Cum per plura particularia Decreta iam alias edita, S. Rituum Congregatio declaravit, in eadem Ecclesia eademque die plures non posse cantari Missas de eodem officio; in praesenti, ut plurium votis satisfaciat, opportunum ac propemodum neces­sarium iudicat ulterius declarare, quemadmodum reapse declarat: Plures Missas de eodem Sancto vel Mysterio in eadem Ecclesia prohibitas, illas esse quae, praeter conventualem nunquam in Collegialibus Ecclesiis omittendam, in officiatura chorali concinuntur, vel aliquam cum eadem relationem ducunt. Quapropter praefatas Missas

Next

/
Oldalképek
Tartalom