Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXI.
171 STRIGONIEN. Sanctissimam Virginem Dei Genitricem, quam Sanctas Stephanus primus Hungarorum Rex Magnam Dominam, alter vero Sanctus Rex Ladislaus eiusdem Regni Patronam appellavit, universa Gens Iiungarica, avito atque antiquissimo pietatis studio prosequitur, praesentemque ipsius Deiparae opem labentibus saeculis in publicis ac privatis calamitatibus pluries experta, Ipsam Magnam sui Dominam et Patronam merito vocat atque unanimiter concelebrat. Nunc vero temporis, millesimo anno ineunte, quo illustris Hungarorum Gens, Asiae relictis finibus, certam sedem rerumque publicarum Domicilium in Europa collocavit; Augustissimae Dominae ac coelestis Patronae Virginis Mariae amplissimum cultum novo devotionis testimonio, Cleri et Populi certantia vota, per Sacram Liturgiám adaugere concupiverunt. Quibus omnibus libentissime obsecundans Emus ac Rmus Dnus Cardinalis Claudius Vaszary Strigoniensium Arcliiepiscopus et Primas Hungáriáé, ad augendam magisque fovendam erga Deiparam pietatem, atque in spem auspiciumque melioris aevi pro Hungarica Gente, Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem Papam XIII. supplex adivit expostulans, ut festum Beatae Mariae Virginis titulo Magnae Hungarorum Dominae ritu duplici secundae classis Dominica secunda Octobris, et quidem Officio proprio cum Missa quotannis recolendum universo Regno Hungarico, de Apostolica Benignitate concedere dignaretur. Placuit vero Sanctitati Suae propositi Officii ac Missae examen Sacrorum Rituum Congregationi committere. Quare in Ordinariis ipsius Sacri Consilii Comitiis ad Vaticanum habitis subsignata die, quum Emus ac Rmus Dnus Cardinalis Andreas Steinhuber huiusce Causae Relator, eiusmodi Officium ac Missam Proriam exhibuisset; Emi ac Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, re accurate perpensa, auditoque R. P. D. Gustavo Persiani Sanctae fidei Promotoris numus gerente, rescribendum censuerunt: „Pro gratia, et ad Emum Ponentem cum Promotore fidei.* Deinde ab ipso Rmo Oratore una cum Promo- tore Fidei revisione et correctione peracta, Officium ac Missam prout huic praeiacet Decreto, Sacra eadem Congregatio probari posse duxit. Die 28. Julii 1896. Denique hisce omnibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. per me 'infrascriptum Cardinalem Sacro eidem Coetui Praefectum relatis, Sanctitas Sua sententiam Sacrorum Rituum Congregationis ratam habens, enunciatum Officium cum 28 Nr. 4160. Decretum approbationis Officii cum Missa B. M. V. sub. tit. Magnae Hungarorum Dominae.