Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

167 annum sabbatis a carnibus in honorem Nostrae Dominae abstinere, quam inter ecclesiae Hungaricae fideles a saeculis iam constanter vigentem tantopere novimus obfirmatam, ut non obstante dispensationis gratia, ab Apostolica Sede novissime concessa, inviolate observatam singulari plane pietate usque modo videamus. Quorum omnium quando­quidem initium nullis certum tenemus argumentis, nihil vetat, si ad venerandam generis nostri antiquitatem deducamus, praesertim quum Maiores nostri tenacissimi semper eorum, observantissimique fuerunt, quae a Patribus gesta aut oculis usurparunt suis aut traditione acceperunt. His tamen in medium hucusque prolatis, nondum penitus exhausta singularis Hungarorum in Magnam Dominam piae mentis argumenta, quae maiora supersunt dilatanda eaque non minus decora. Ulterius itaque de monumentis Marianae pietatis investigantibus plurima in eam rem occurrunt animo testimonia domestica, inter quae praeclarum illud est trisaecularis consuetudinis addendi nimirum Lauretanis Litaniis ad calcem speciale B. M. V. encomium sub invocatione : Regina, Patrona Hürigariae f Ora pro nobis. Quod, quum inde a maioribus consuetudo usu receptum teneat, profecto dilucidum pietatis ac devoti animi est documentum, prout et illud vigens inter fide­les patrii tantum idiomatis ac generis, non minus eximium quam antiquum, caput ad nomen Mariae paullulum inclinare ; qui ritus, nisi priscorum traditioni patrum esset innixus, non utique etiamnum observaretur inviolate, utpote nullibi alias — ut scimus et ni fallimur — frequens. Quanta caeterum quamque fervens fuerit generis nostri in Deiparam iuncta cum devota mente pietas, coniicere pariter possumus ex clarissimis litterarum monu­mentis, quae Maioribus nostris non praeconia solum laudis exinde tribuunt, verum gravia quoque testimonia religionis impertiunt. Si quid vero obtutu hoc est memoratu dignum, illud prae primis vacat testimonium referre Annalium, de Hungária eiusque natione memoriae traditum: „Nulla hic cymelia foeminis, nullum maribus ornamen­tum, quod effigiem Virginis haud referret ; pro monilibus e collo coronae pendebant precariae; pro coronamentis ac stemmatibus icones ubique Mariae Matris ex parastatis prominebant: illis omne splendebat aurum, argentum, omnis numus, arma omnia, vestesque omnes, stipulationes omnes ac tabellarum pacta signabantur.“1 Ecce Magnae Dominae venerationem egregiam in amictu ac utensilibus expressam, in ipsius Martis quoque instrumentis ac signis militaribusque vexillis exhibitam, quae prout et numi, eius effigie divinum infantulum in ulnis tenente radiabant insignita cum inscriptione: Patrona Hungáriáé. Haec quidem attentius reputantibus iueundo laetitiae sensu movetur animus, licet erubescendum pariter foret Maiorum tot decora virtutum ac pietatem, qua toti fervebant, Marianam considerantibus. Praeter eas enim, quas hucusque gentis protulimus laudes, supersunt aliae haud mediocres. Gloriatione profecto digna res est, ecclesiam et regnum Hungáriáé agmen duxisse earum regionum ubi Deiparae honores pulsu aeris campani quotidiano augendi fovendique decernebantur, et quidem longe prius, quam usus ab ecclesia inductus sancitusque universalis evasit. In synodo namque Udvardensi provinciali, 1 Inchoffer: Appar. ad annal. eccl. Regni H. T I. pag. XXII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom