Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

165 XX. Dormitionis almae Dei Genitricis seu eius „quam pro conditione carnis migrasse cognoscimus“1 redivivae in coelorum sui Unigeniti palatia assumptae, Virginis­que regalis ad Dei Patris thronum sedentis lux festa, qua pia Mater Ecclesia auspi­catam placidae mortis eiusdem ab origine Immaculatae, nec non anticipatae resur­rectionis simul atque gloriosae evectionis seu apotheoseos frequentat sub una celebritate memoriam, ut ubique gentium Christiana professione laetantium „inter festivitates habet quandam excellentiam, quia „gloriam, praemium et triumphum ss. Virginis nobis repraesentat“,2 ita „splendiori sole refulgurans“3 genti prae primis Hungarae. inde continuo a rei in patria christianae primordiis, numquam non exstitit claritate insignis, imo sua velut quadam maximitate votivarum earumque domesticarum ac nationalium quasi festivitatum facile princeps. Solemnis quippe haec dies „quae coelorum officinas sublimiori gaudio cumulavit“4 ubi Virgo Maria „coelis quoque intulit celeberrimorum festa gaudiorum“5 praeclara equidem universo terrarum orbi christiano, nobis prae caeteris omnibus populis est titulis avorum insignior, qui lucem Assumptae Deiparae sacram singulari plane nec cuiquam alias nationi passim celebri frequentique elogio: diem Magnae Dominae identidem appellarunt, nobisque posteris, licet indignis, veneranda anti­quitate ac pia traditione patrum rite edoctis, honoris hoc nomine haud inani fre­quentandam exhibuere. Haec procul dubio, quae nunc sunt in usu adhuc nobisque in honore vocabula, decora totidem laudis praeconia B. M. Virginis, haud ambigua produn indicia, imo luculenta omnino praebent avitae Patrum erga Deiparam nostrorum documenta religionis, piae devotaeque eidem mentis, quae tam antiqua esse digno­scitur, quam regnum ipsum, quod princeps regum apostolicorum divus Stephanus felicibus condidit auspiciis, validis undique firmavit praesidiis iuxta ac amplissimis decoravit titulis Marianis. Norunt profecto omnes, qui Hungarico gloriantur nomine, exorientis statim initia regni solemnia eaque secundiora fuisse pietatis Marianae auspicia ; siquidem idem regum et primus et sanctissimus rerum potitus patriarum, corona sacra ab Apostolica Sede transmissa ritu solemni redimitus est in ipso apotheoseos Dei Geni­tricis festo, de quo pro singulari in Eam devotione „illud solemne promulgavit edictum, ut omnes diem B. Virginis, quo inter divos relata fuit, inter celebratissimos Nr. 3888. J Cardinalis de pietate ' Hungarorum Mariana. i 1 1 1 i 1 t 1 Seer. Miss. Assumpt. B. M. V. — 2 Suarez Tom. I de rel. L. 2. c. 8. n. 12. — 3 Petr. Dam. sermo in Assumpt. — 4 S. Petr. Dam. ut supra. — 6 S. Bernard, ep. 147. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom