Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

161 Hisce vero omnibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascruptum Cardinalem Sacrae eidem Congregationi Praefectum relatis, Sanctitas Sua rescriptum Sacrae ipsius Congregationis ratum habuit et confirmavit. Die 8 Iunii eodem anno. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. A. Tripepi Secretarius. E SUPREMA S. 0. CONGREGATIONE. In Congregatione Generali S. Romanae et Universalis Inquisitionis, habita feria IV. die 13 Maii anno 1896, Emi ac Rmi DD. Cardinales Inquisitores Generales sequens dubium expendendum susceperunt: „Utrum diebus ieiunio consecratis, in quibus Apostolica venia usus con­dimentorum ex adipe indulgetur, butyro quoque per modum condimenti uti liceat." Atque omnibus sedulo perpensis, habitis etiam prae oculis latis antea a S. Sede hac super re decisionibus, decreverunt: „Supplicandum SSmo pro gratia.“ Sequenti vero feria VI. die 15 eiusdem mensis SSmus D. N. Leo div. prov. Pp. XIII, in audentia r. p. d. Adsessori S. Officii impertita, benigne annuere dig­natus est pro gratia iuxta Emorum Patrum suffragium. I. Mancini, S. R. et U. I. N. Nr. 3752. De usu adipis et butyri die­bus ieiunio- rum. Illme ac Rme Domine ! Die 16. Februarii anni elapsi rescribens litteris huius supremae Congregat, die 3 dicti signatis retulit Amplitudo Tua super praxi in ista dioecesi vigente quod ad reiterationem baptismi pueris ab obstetricibus vel a laicis baptizatis atque haereticis qui ad fidem catholicam corvertuntur ac latarum ab ista Curia hac super re instructionum exemplum misit. Re ad examen vocata, in Congregat, generali habita feria IV. die 18. Martii p. p. sequentia dubia proposita sunt: I. An collato baptismo necessitatis ab obstetrice vel laico, iterari possit generatim baptisma absque praevio diligenti examine de eius valore? II. Utrum conferri debeat baptismus sub conditione haereticis, qui ad catholicam fidem convertuntur, e quocumque loco proveniant et ad quamcumque sectam pertineant ? Quibus Emi Domini Cardinales una mecum Inquisitores Generales respon­dendum decreverunt: Ad I. Negative et ad mentem. Mens est, quod ad probationem faciendam sufficit attestatio etiam unius personae fide dignae etiam etraiudicialis. Ad II. Detur decretum feria IV. 20. Novembris 1878, quod ita se habet: Negative, sed in conversione haereticorum a quocumque loco et a quacumque secta venerint, inquirendum est, de validitate baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur in singulis casibus examine, si compertum fuerit aut nullum aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute ; si autem pro temporum et locorum ratione, investigatione peracta nihil sive pro validitate, sive pro invaliditate detegatur, aut Nr. 3753. Oraculum S. Congregati­onis de reite­ratione Baptismi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom