Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

160 unica tantum Missa Rogationum, quaeritur, utrum ea omnino debeat cantari, an possit esse lecta ; et 2° an in ea Missa fieri debeat Commemoratio festi S. Marci aut Dominicae in Albis, quae proximo futuro anno occurret ? VII. Feria IV. Rogationum, quae est Vigilia Ascensionis Domini, in Missa Rogationum, quae unica in eadem Ecclesia celebratur cum Commemoratione festi occurrentis fierine debet etiam Commemoratio Vigiliae necnon lectio Evangelii eius­dem Vigiliae in fine ? \ VIII. Dominica III. Adventus quomodo concludendi sint Hymni, et quale sit dicendum Responsorium breve ad Primam infra Octavam Immaculatae Concepti­onis B. Mariae Virginis? Et Sacra eadem Congregatio, referente subscripto Secretario, exquisito voto unius ex eiusdem Sacrae Congregationis Consultoribus, rescribendum censuit: Ad I. Commemorationem Ssmi Sacramenti, ob identitatem Mysterii, solum­modo omittendam esse in festis Passionis, Crucis, Ssmi Redemptoris, Ssmi Cordis Iesu et Pretiosissimi Sanguinis. Ad II. Negative. Ad III. Negative, sine speciali Induito S. Sedis. Ad IV. et V. Affirmative. Ad VI. quoad primam quaestionem : Negative ad primam partem : Affir­mative ad secundam iuxta Decretum 14 Augusti 1858. in Briocen. ad III. quoad alteram quaestionem : Affirmative et detur Decretum 29 Maii 1846. in Tűdén, ad II. Ad VII. Negative ad utrumque. Ad VIII. Hymni concludi et ad Primam dici debent: Iesu tibi sit gloria et qui natus iuxta editionem typicam Breviarii Romani. Atque ita rescripsit Die 3. Julii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. A. Tripepi S. P. C. Secretarius. Nr. 3751. De benedic­tione mulieris post partum. VICENTINA. In Kalendario Dioeceseos Vicentinae anno 1894 edito proposita, et menstruis coetibus casuum conscientiae quaestio agitata fuit super benedictione puerperae, cuius proles sine baptismo decesserit. Sententiis in contraria abeuntibus, Rmus Canonicus qui eisdem coetibus praeerat, de legum liturgicarum observantia sollicitus, sequens dubium pro opportuna solutione Sacrae Rituum Congregationi, de consensu Rmi Episcopi Vicentini, humillime proposuit; nimirum: „Utrum, vi decreti ab ipsa Sacra Rituum Congregatione dati die 12 Septembris 1857 in Molinen. ad XX-um, liceat Benedictionem mulieris post partum, iuxta Rituale Romanum, impertiri puerperae, cuius proles mortua fuerit sine baptismo; an vero abstinendum sit ab ea Benedic­tione?“ Et Sacra eadem Congregatio, exquisito voto unius ex Apostolicarum Caere­moniarum magistris et alterius ex Sacrae ipsius Congregationis Consultoribus, enuntiato dubio ab Emo et Rmo Dno Cardinali Andrea Steinhuber, in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum coadunatis, proposito, respondendum censuit: Non esse negandam benedictionem. Die 19 Maii 1896.

Next

/
Oldalképek
Tartalom