Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

158 Nr. 3670. Indultum apo- stolicum. STRIGONIEN. Ad enixas preces Emi et Rmi Dni Cardinalis CLAUDII VASZARY Principis Primatis Hungáriáé et Archiepiscopi Strigoniensies, a subscripto Secretario relatas, Sacra Rituum Congregatio vigore facultatum sibi specialiter a Ssmo Domino Nostro Leone Papa XIII tributarum, audito voto unius ex ipsius Sacrae Congregationis Consultoribus, atque attentis peculiaribus adiunctis, benigne indulsit, ut Missae solemni de S. Stephano Reg. Conf., quae celebratur infra processionem in qua in arce Budensi gloriosa eiusdem Sancti manus circumfertur, non obstante ritu duplici primae classis, addi valeat Collecta pro Rege, quae sub unica conclusione cum Oratione festi canenda est, si haec unica Oratio dicitur. Quod si alia Oratio sub distincta conclusione adhibenda sit, v. gr. Dominicae occurrentis, praefata Collecta pro Rege huic Orationi addenda est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die27 Iunii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. A. Tripepi S. R. C. Secretarius. Nr. 3671. Dubia. STRIGONIEN. R. D. Theophilus Klinda redactor Calendarii Strigoniensis, de consensu Emi ac Rmi sui Archiepiscopi ac Primatis Regni Hungarici, a Sacra Rituum Con­gregatione sequentium Dubiorum solutionem humillime expostulavit; nimirum: I. An tertia Oratio dicenda ad libitum Sacerdotis seligi possit ex Missa in Anniversario electionis seu consecrationis Episcopi, et quatemus affirmative : Utrum haec eadem Oratio, uti collecta, loco tertiae ad libitum imperari valeat, Ordinario loci aegrotante, aut die natali vel onomastica eiusdem recurrente? II. Sacra Rituum Congregatio saepius declaravit, Missas proprias de festi­vitatibus Beatae Mariae Virginis celebrari non posse tamquam votivas, nisi infra earum octavas quas habent; hinc quaeritur : An missa Ssmi Rosarii B. M. V. exi­matur ab hac regula et, mutatis mutandis, celebrari valeat uti votiva ; et mense Octobri etiam extra sabbatum, ratione cuiusdam solemnitatis, recitari in huiusmodi Missa votiva possit Gloria ? III. Evulgatum S. Rituum Congregationis Decretum Urbis et Orbis die 9 Decembris 1895. quo firma ac certa norma pro celebranda Missa in aliena Ecclesia constituta est, patiturne aliquam exceptionem adeo ut liceat Missam Officio proprio ritus classici convenientem celebrari aut saltem Symbolum eiusmodi Officio conformi addi, quando in primo et altero casu idem sit color Officii proprii ac Officii alienae Ecclesiae ? IV. Sacra Rituum Congregatio die 30. Augusti 1892. in Strigonien. ad VIII. declaravit Missas feriarum maiorum non esse votivas, sed de die, quare celebrari possunt etiam in festis semiduplicibus : quae sententia confirmatur Decreto Generali 9 Decembris 1895 ; modo quaeritur, utrum haec concessio adhiberi possit non solum in semiduplicibus, sed etiam in duplicibus, ita ut extra chori obligationem, ubi duo

Next

/
Oldalképek
Tartalom