Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

153 Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit: absit a me, non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda dae­monia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus pater, qui offensam vindicat matrem ? Quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium eius agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris, et blasphemas Ecclesiam eius?...Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris; si unum crimen de eius coniuge diceres, num quid domum eius intrares ? Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem et matrem Ecclesiam.1 Plurimum misericordi Deo confisi, qui maxime potest animos hominum permovere, et unde vult, et quo vult, impellere, benignitati eius universos, quos in oratione spectavimus, vehementer commendamus. Caelestium vero donorum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXIX. Iunii, An. MDCCCLXXXXVI, Pontificatus Nostri decimo nono. LEO PP. XIII. SACRA RITUUM CONGREGATIO. i. URBIS ET ORBIS. Nr. 3674. Plures Sacrorum Antistites Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII humillimas porrexerunt preces, ut in bonum fidelium atque in dignitatis Episcopalis decus, dispositionem Decreti, die 22 Augusti 1818 editi, super satisfactione praecepti de audienda Missa in Episcopali Sacello, relaxara dignaretur. Sacra porro Rituum Congregatio, de mandato ipsius Sanctissimi Domini Nostri, eiusmodi negotium maturo examine perpendens, audito voto Commissionis Liturgicae, ad quaestionem per infra- scriptum Cardinalem eidem Sacrorum Rituum Congregationi Praefectum, in Ordinariis Comitiis subsignata die ad Vaticanum habitis, propositam, respondendum censuit: „Postulandum a Sanctissimo, ut, deinceps Episcopi omnes, sive dioecesani, sive titulares, eodem privilegio condecorentur, quo fruuntur Patres Cardinales; scilicet, ut, non solum Ipsi in propriae habitationis Oratorio, aut super ara portatili, ubicumque degant, Missam facere aliamque in sui commodum permittere valeant; sed etiam Fideles omnes alterutram ex eisdem Missis audientes, quoties opus fuerit, praeceptum Ecclesiae adimpleant: contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 19 Maii 1896“. Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per meipsum infrascriptum Cardinalem relatis, Sanctitas Sua sententiam Sacrae Congre­gationis ratam habens, enunciatum Patrum Cardinalium privilegium ad quoscumque Episcopos cum Apostolica Sede communionem habentes extendere dignata est, die 8 Iunii, eodem anno. L. f S. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. Aloisius Tripepi Secretarius. 1 Enarratio in Psal. LXXXVIII, sermo II, n. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom