Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

150 est: tibi dabo claves regni caelorum, et portae inferi non vincent eas. Unde est ergo, quod claves regni caelorum vobis usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri . . . militatis °P Sed Episcoporum ordo tunc rite, ut Christus iussit, colligatus cum Petro putandus, si Petro subsit eique pareat: secus in multitudinem confusam ac pertur­batam necessario delabitur. Fidei et communionis unitati rite conservandae, non gerere honoris caussa priores partes, non curam agere satis est; sed omnino aucto­ritate est opus vera eademque summa, cui obtemperet tota communitas. Quid enim Dei Filius spectavit, cum claves regni caelorum uni pollicitus est Petro ? Summum fastigium potestatis nomine clavium eo loco designari, usus biblicus et Patrum con­sentientes sententiae dubitari non sinunt. Neque secus interpretari fas est, quae vel Petro separatim tributa sunt, vel Apostolis coniunctim cum Petro. Si ligandi, solvendi, pascendique facultas hoc parit in episcopis, successoribus Apostolorum, ut populum quisque suum vera cum potestate regat, certe idem parere eadem facultas in eo debet, cui pascendi agnos et oves assignatum est, Deo auctore, munus : Non solum pastorem (Petrum), sed pastorum pastorem (Christus) constituit: pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves, pascit filios, pascit et matres : regit subditos, regit et praelatos quia praeter agnos et oves in Ecclesia nihil est.2 Hinc illae de beato Petro singulares veterum locutiones, quae in summo dignitatis potestatisque gradu locatum luculente praedicant. Appellant passim principiem coetus discipulorum: sanctorum Apostolorum principem: chori illius coryphaeum : os Apostolorum omnium: caput illius familiae: orbis totius praepositum: inter Apostolos primum : Ecclesiae columen. Quae omnia con­cludere Bernardus iis verbis videtur ad Eugenium Papam : Quis es ? Sacerdos mag­nus, summus pontifex. Tu princeps episcoporum, tu heres Apostolorum ... Tu es, cui claves traditae, cui oves crediiae sunt. Sunt quidem et alii caeli ianitores et gregum pastores; sed tu tanto gloriosus, quanto et differentius utrumque prae ceteris nomen hereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos, tibi universi crediti, uni unus, nec modo ovium, sed et pastorum, tu unus omnium pastor. Unde id probem quaeris. Ex verbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves ? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas ? illius vel illius populos civitatis aut regionis, aut certi regni f Oves meas, inquit: cui non planum, non designasse aliquas, sed assignasse omnes ? Nihil excipitur, ubi distin­guitur nihil.3 Illud vero abhorret a veritate, et aperte repugnat constitutioni divinae, iurisdictioni romanorum Pontificum episcopos subesse singulos, ius esse ; universos, ius non esse. Haec enim omnis est caussa ratioque fundamenti, ut unitatem stabilitatem­que toti potius aedificio, quam partibus eius singulis tueatur. Quod est in caussa, de qua loquimur, multo verius, quia Christus Dominus fundamenti virtute confieri voluit, ut portae inferi non praevaleant adversus Ecclesiam. Quod promissum divinum constat inter omnes de Ecclesia universa intelligi oportere, non de singulis eius partibus, quippe quae utique vinci inferorum impetu possunt, nonnullisque earum, ut vincerentur, singillatim evenit. Rursus, qui gregi praepositus est universo, eum 1 Lib. II, n. 4, 5. — 2 S. Brunonis Episcopi Signiensis Comment, in loan. part. Ill, cap. 21, n. 55. — 3 De Consideratione, lib. II, cap. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom